203
1 Denique quomodo sibi aberat nisi in cruce Domini gloriari (cfr. Gal 6,14), quis promere, quis capere posset?
2 Soli datum est nosse, cui soli datum est experiri.
3 Nimirum, etsi sensu quodam illa perciperemus in nobis, nequaquam tantis mirabilibus exprimendis verba suppeterent, rebus quotidianis et vilibus sordidata.
4 Et fortassis ideo in carne debuit aperiri, quia non potuisset sermonibus explicari (cfr. Qo 1,8).
5 Loquatur ergo silentium, ubi deficit verbum (cfr. Sir 43,29), quia et signatum clamat, ubi deficit signum.
6 Hoc solum humanis auribus intimetur, quod nondum per omnia claruit, quare sacramentum illud in sancto apparuit (cfr. 1Tim 3,16); ubi enim ab eo revelatum est, de futuro trahit rationem et finem.
7 Verus erit, dignusque fide, cui natura, lex et gratia (cfr Ioa 1,17) testes erunt.