217
1 Cum itaque amarissime lacrimarentur fratres et inconsolabiliter deplorarent, iussit pater sanctus panem sibi afferri (cfr. Mat 14,17.18). Quem benedixit et fregit (cfr. Mat 26,26; Luc 24,30), et particulam unicuique ad manducandum porrexit.
2 Codicem etiam Evangeliorum apportari praecipiens, Evangelium secundum Ioannem ab eo loco qui incipit: Ante diem festum Paschae (cfr. Ioa 13,1) etc, sibi legi poposcit.
3 Recordabatur illius sacratissimae coenae, quam Dominus cum suis discipulis (cfr. Mat 26,20) ultimam celebravit.
4 In illius enim veneranda memoria, ostendens quem ad fratres habebat amoris affectum, fecit hoc totum.
5 Proinde paucos dies, qui usque ad transitum eius restabant, expendit in laudem, socios suos valde dilectos secum Christum laudare instituens.
6 Ipse vero, prout potuit, in hunc psalmum erupit: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum (Ps 141,2-8) etc.
7 Invitabat etiam omnes creaturas ad laudem Dei (Luc 18,43), et per verba quaedam quae olim composuerat, ipse eas ad divinum hortabatur amorem.
8 Nam et mortem ipsam, cunctis terribilem et exosam, hortabatur ad laudem, eique laetus occurrens (cfr. Iudc 19,3), ad suum invitabat hospitium: “Bene veniat”, inquit, “soror mea mors!”.
9 Ad medicum autem: “Audacter, frater medice, proximam prognostica mortem, quae mihi erit ianua vitae!”.
10 Ad fratres vero: “Cum me videritis ad extrema perduci, sicut me nudiustertius nudum vidistis, sic me super humum exponite, et per tam longum spatium iam defunctum sic iacere sinatis, quod unius milliari tractum suaviter quis perficere posset”.
11 Venit igitur hora (cfr. Ioa 4,21), et cunctis in eum Christi completis mysteriis (cfr. Col 4,3), feliciter volavit ad Deum.
Quomodo quidam frater vidit animam sancti patris in transitu ipsius.
217a
1 Unus frater ex discipulis eius, famae non modicum celebris, vidit animam santissimi patris quasi stellam (cfr. Sir 50,6), lunae immensitatem habentem et solis claritatem, praetendentem super aquas multas (cfr. Ps 28,3), a candida subvecta nubecula (cfr. Apoc 14,14), recto tramite in caelum conscendere (cfr. Ios 8,20).
2 Factus est propterea concursus populorum multorum (cfr. Act 21,30), laudantium et glorificantium nomen Domini (cfr. Luc 2,20).
3 Catervatim tota civitas Assisii ruit et omnis accelerat regio (cfr. Mat 8,34; 3,5) videre magnalia Dei (cfr. Act 2,11), quae Dominus ostenderat (cfr. Luc 2,15) in servo suo.
4 Lamentabantur filii tanto patre orbati, et pium cordis affectum lacrimis et suspiriis ostendebant.
5 Verumtamen miraculi novitas planctum vertit in iubilum et luctum in iubilationem.
6 Cernebant corpus beati patris Christi stigmatibus decoratum, in medio videlicet manuum et pedum ipsius, non clavorum quidem puncturas, sed ipsos clavos ex eius carne compositos, immo carni eidem innatos, ferri retenta nigredine, ac dextrum latus sanguine rubricatum.
7 Caro eius, naturaliter nigra prius, candore nimio renitescens beatae ressurrectionis praemia promittebat.
8 Membra denique ipsius ductilia et mollia sunt effecta, non rigida, ut mortuorum solent, conversa in similitudinem puerilis aetatis.