110
1 Tentatione spiritus, quae carnis incentivo subtilior est et peior, accidit fratrem quemdam diutius esse vexatum.
2 Qui tandem ad sanctum Franciscum veniens, ad pedes eius se proiecit (cfr. Mat 15,30) humiliter; amarissimis autem inundans lacrimis, nil dicere praevalebat, altis singultibus praepeditus.
3 Movetur pietas patris in eum, et malignis impulsibus molestatum cognoscens ait: “Praecipio vobis (cfr. Ioa 15,14), daemones, in virtute Dei (cfr. 1Cor 2,5), ut amodo fratrem meum non impugnetis, sicut hactenus praesumpsistis”.
4 Mox discussa tenebrarum caligine, liber frater exsurgit, nec plus vexationem sentit quam si nullatenus habuisset.