Caput CXXXIX - Qualis debeat esse cum sociis.
184
1 Prope finem vocationis eius ad Dominum, frater quidam, semper divinorum sollicitus, affectus pietate ad Ordinem, quaesivit ab eo dicens: “Pater, tu transibis, et familia te secuta in valle lacrimarum (Ps 83,7) relinquitur.
2 Innue aliquem, si cognoscis in Ordine, in quo tuus animus conquiescat, cui generalis ministerii pondus secure possit imponi”.
3 Respondit sanctus Franciscus, induens cuncta verba suspiriis: “Tam multimodi exercitus ducem, tam ampli gregis pastorem nullum, fili, sufficientem intueor.
4 Sed volo vobis unum depingere, ac manu iuxta proverbium facere, in quo reluceat qualis esse debeat huius familiae pater”.
185
1 “Homo”, inquit, “esse debet vitae gravissimae, discretionis magnae, famae laudabilis.
2 Homo qui privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in toto scandalum generet.
3 Homo cui sanctae orationis studium sit amicum, qui certas horas animae, certas gregi commisso distribuat.
4 Nam primo mane (cfr. Mat 20,1) missarum sacramenta debet praemittere, et longa devotione se ipsum et gregem divino tutamini commendare.
5 Post orationem vero se ipsum”, inquit, “in publico statuat ab omnibus depilandum, omnibus responsurum, omnibus cum mansuetudine provisurum.
6 Homo debet esse, qui personarum acceptione (cfr. Rom 2,11) sordidum non faciat angulum, apud quem minorum et simplicium non minus cura vigeat quam sapientium vel maiorum.
7 Homo cui etsi concessum est litteraturae dono praecellere, plus tamen in moribus piae simplicitatis imaginem gerat, foveatque virtutem.
8 Homo qui exsecretur pecuniam, nostrae professionis et perfectionis praecipuam corruptelam, quique pauperis religionis caput, imitandum se caeteris praebens, nullis umquam loculis abutatur.
9 Sufficere”, inquit, “debet huic pro se habitus et libellus, pro fratribus vero pennarium et sigillum.
10 Non sit aggregator librorum, nec lectioni multum intentus, ne detrahat officio quod praerogat studio.
11 Homo qui consoletur afflictos, cum sit ultimum refugium tribulatis (cfr. Ps 31,7; 45,2), ne, si apud eum remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus praevaleat in infirmis.
12 Protervos ut ad mansuetudinem flectat, se ipsum prosternat, et aliquid sui iuris relaxet, ut animam lucrifaciat Christo (cfr. Phip 3,8).
13 Ad refugos Ordinis, velut ad oves quae perierant (cfr. Luc 15,4.6), viscera pietatis non claudat (cfr. 1Ioa 3,17), sciens tentationes esse perva-lidas, quae ad tantum possunt impellere casum”.
186
1 “Honorari eum vice Christi vellem ab omnibus, et in necessariis omnibus ipsi cum omni benevolentia provideri.
2 Verum oporteret eum non arridere honoribus, neque favoribus plus quam iniuriis delectari.
3 Propensiore cibo, si quando vel debilis vel lassus egeret, non in abditis sed in publicis locis assumeret, ut aliis tolleretur verecundia debilibus providendi corporibus.
4 Ad eum maxime pertinet latentes distinguere conscientias, et ex occultis venis eruere veritatem auresque non deferre multiloquis.
5 Talis denique debet esse, qui retinendi honoris cupiditate virilem formam iustitiae nullatenus labefactet, quive tantum officium plus sibi fore sentiat oneri quam honori.
6 Non tamen ex superflua mansuetudine torpor nascatur, nec ex laxa indulgentia dissolutio disciplinae, ut cum amori omnibus, sit terrori non minus his qui operantur malum (cfr. Prov 10,29).
7 Vellem autem eum socios habere praeditos honestate, qui se, sicut ipse, omnium bonorum praeberent exemplum (cfr. Tit 2,7):
8 rigidos adversus voluptates, fortes adversus angustias, tamque convenienter affabiles, ut omnes qui venirent, sancta cum iucunditate reciperent.
9 En”, inquit, “generalis minister Ordinis talis esse deberet”.