Caput CLXVII
221
1 Ecce, beate pater noster, simplicitatis studia conata sunt magnifica tua facta utcumque laudare, ac de innumeris sanctitatis tuae virtutibus vel pauca, pro tua gloria, referre in medium.
2 Scimus tuis insignibus nostra verba multum ademisse splendoris, dum ad tantae perfectionis promenda magnalia imparia sunt inventa.
3 Petimus a te et a legentibus affectum pensari ut studium, gaudentes mirabilium morum apicibus humanos calamos superari.
4 Quis enim, sanctorum egregie, spiritus tui ardorem (cfr. Is 4,4) vel in se ipso formare, vel imprimere posset in aliis, et affectus illos ineffabiles, qui ex te inintermisse fluebant in Deum, concipere quis valeret?
5 Sed scripsimus haec tua dulci memoria delectati, quam donec vivimus, aliis eructare vel balbutiendo conamur.
6 Cibaris iam ex adipe frumenti (cfr. Ps 80,17), quondam famelice; iam torrente voluptatis potaris, hactenus sitibunde.
7 Non sic te inebrieatum credimus ab ubertate domus Dei (cfr. Ps 35,9), ut tuorum oblitus sis filiorum (cfr. Os 4,6), cum et ille quem potas, nostri sit memor (cfr. Ps 113,12).
8 Trahe nos igitur ad te, digne pater, ut in odorem unguentorum tuorum curramus (cfr. Cant 1,3), quos utique cernis desidia tepidos, pigritia languidos, negligentia semivivos!
9 Sequitur te grex pusillus (cfr. Luc 12,32) iam nutandi vestigio; tuae perfectionis radios infirmorum luminum acies reverberata non sustinet.
10 Innova dies nostros, sicut a principio (cfr. Lam 5,21), perfectorum speculum et exemplar, nec patiaris vita dissimiles eadem tibi professione conformes!
222
1 Ecce, iam prosternimus (cfr. Dan 9,18) humilitatis precamina coram clementia Maiestatis aeternae (cfr. Ps 71,19) pro Christi famulo, Ministro nostro, successore tuae sanctae humilitatis, et verae paupertatis aemulatore, qui ovium tuarum sollicitam gerit curam (cfr. Gen 46,32), affectu dulci pro caritate Christi tui (cfr. Rom 8,35; Ps 83,10);
2 quem sic promovere, te, sancte, petimus, et amplecti, ut tuis semper ipsis adhaerens vestigiis, laudem et gloriam (cfr. Phip 1,11) quam assecutus es (cfr. 1Tim 4,6), perpetuo consequatur.
223
1 Supplicamus etiam toto cordis affectu (cfr. Ps 72,7), benignissime pater, pro illo filio tuo, qui nunc et olim devotus tua scripsit praeconia.
2 Hoc ipse opusculum, etsi non digne pro meritis, pie tamen pro viribus colligens, una nobiscum tibi offert et dedicat.
3 Dignanter illum ab omni malo conserva et libera (cfr. Mat 6,13), merita sancta in illo adaugens, et sanctorum consortio precibus tuis ipsum perpetuo iungens.
224
1 Recordare universitatis filiorum tuorum, pater, qui inexplicabilibus vexati periculis, quantum a remotis tua vestigia insequantur (cfr. Gen 33,14), tu sanctissime, perfecte cognoscis.
2 Da vires, ut resistant; purifica eos, ut nitescant; laetifica, ut fruescant.
3 Infundi super eos spiritum gratiae et precum (cfr. Zac 12,10) impetra, pro vera humilitate habenda quam habuisti, pro servanda paupertate quam tenuisti, pro merenda caritate qua Christum crucifixum (cfr. 1Cor 1,23) semper amasti.
4 Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen (cfr. Apoc 11,15).