Caput XCIII - Contra vanam gloriam et hypocrisim.
130
1 Verum spiritualem amplectens laetitiam, ineptam studiose vitabat, sciens ferventer diligendum quod perficit, nec minus vigilanter quod inficit fugiendum.
2 Inanem quidem gloriam (cfr. Gal 5,26) elidere studebat in semine, non sinens quod Domini sui offenderet oculos (cfr. 1Re 29,7) subsistere vel momento.
3 Nam multoties, cum multis attolleretur praeconiis, dolens et gemens protinus in tristitia subrogabat affectum.
4 Tempore hiemali, cum nonnisi unica tunica sanctum eius corpusculum tegeretur, peciis admodum vilibus resarcita, guardianus suus, qui et socius eius erat, unum corium vulpinum acquirens et ad ipsum perferens dixit:
5 “Pater, infirmitatem pateris splenis et stomachi; precor caritatem tuam in Domino, ut subtus tunicam patiaris istud consui corium.
6 Quod si totum non placet, saltem supra stomachum fieri sine”.
7 Cui beatus Franciscus: “Si vis ut sub tunica patiar istud, fac mihi eiusdem mensurae petiam exterius applicari, quae consuta de foris, indicet hominibus pellem intus absconditam”.
8 Audit frater, nec approbat, instat, nec impetrat aliud.
9 Acquiescente tandem guardiano, pecia supra peciam suitur, ne alius foris quam intus Franciscus esse monstretur.
10 O idem lingua et vita! idem foris et intus! idem subditus et praelatus!
11 Nihil extraneae, nihil privatae gloriae diligebas, qui semper gloriabaris in Domino (cfr. 1Cor 1,31).
12 Sed pelliciatos ne offenderim, precor, si pellem pro pelle (cfr. Iob 2,4) positam dixerim; scimus enim innocentia spoliatos tunicis pelliceis (cfr. Gen 3,21) eguisse.