Caput CXXIV - Sancti amor ad sensibiles et insensibiles creaturas.
165
1 Mundum quasi peregrinationis exsilium exire festinans, iuvabatur felix iste viator iis quae in mundo sunt (cfr. Ioa 17,11.16) non modicum quidem.
2 Nempe ad principes tenebrarum (cfr. Eph 6,12) utebatur eo ut campo certaminis, ad Deum vero ut clarissimo speculo bonitatis (cfr.Sap 7,26).
3 In artificio quolibet commendant Artificem, quidquid in factis reperit, regerit in Factorem.
4 Exsultat in cunctis operibus manuum Domini (cfr. Ps 91,5; 8,7), et per iucunditatis spectacula vivificam intuetur rationem et causam.
5 Cognoscit in pulchris Pulcherrimum; cuncta sibi bona (cfr. Gen 1,31): “Qui nos fecit (cfr. Ps 99,3) est optimus”, clamant.
6 Per impressa rebus vestigia insequitur ubique dilectum (cfr. Iob 23,11; Cant 5,17), facit sibi de omnibus scalam, qua perveniatur ad solium (cfr. Iob 23,3).
7 Inauditae devotionis affectu complectitur omnia, alloquens ea de Domino, et in laudem eius adhortans.
8 Parcit lucernis, lampadibus et candelis, nolens sua manu deturbare fulgorem, qui nutus esset lucis aeternae (cfr. Sap 7,26).
9 Super petras ambulat reverenter, eius intuitu qui dicitur Petra.
10 Cum opus esset illo versiculo: “In petra exaltasti me (Ps 60,3)”, ut reverentius aliquid diceret: “subtus pedes (cfr. Ps 17,39) Petrae”, inquit, exaltasti me (cfr. Ps 60,3)”.
11 Ligna caedentes fratres prohibet totam succidere arborem, ut spem habeat iterum pullulandi.
12 Iubet hortulanum indefossos limites circa hortum dimittere, ut suis temporibus herbarum viror et florum venustas praedicent speciosum rerum omnium Patrem (cfr. Eph 4,6).
13 Hortulum in horto herbis odoriferis et florificis praecipit designari, ut in memoriam suavitatis aeternae avocent speculantes.
14 Legit de via vermiculos, ne pedibus conculcentur, et apibus, ne inedia pereant in glacie hiemali, mel et optima vina iubet apponi.
15 Fraterno vocat nomine animalia cuncta, licet in omni specie bestiarum praediligat mansueta.
16 Quis enarrare cuncta sufficiat (cfr. Sir 18,2)? Siquidem fontalis illa bonitas, quae omnia in omnibus (cfr. 1Cor 12,6) est futura, iam sancto huic omnia in omnibus (cfr. 1Cor 12,6) clarescebat.