Caput CLX - Quomodo contulit cum quodam fratre de subveniendo corpori.
210
1 Per labores innumeros et aegritudines validas in semitis Christi vestigia posuit (cfr. Ios 3,13) praeco Dei Franciscus, nec pedem retraxit, donec quae perfecte coepit perfectius consummavit (cfr. Luc 14,30).
2 Nam cum lassatus esset (cfr. Iudc 16,16) et totaliter corpore conquassatus, numquam a perfectionis suae substitit cursu, numquam rigorem passus est inflectere disciplinae.
3 Nam et exhausto iam corpori sine conscientiae murmure nequibat vel in modico subvenire.
4 Itaque cum oporteret ipsum etiam nolentem proprii corporis incommoda, quae vires eius excesserant, blandimentis remediabilibus delinire, quemdam fratrem, quem sciebat consilium sibi daturum expediens, benigne die quadam alloquitur:
5 “Quid tibi videtur, fili carissime, quod conscientia mea de cura corporis frequenter submurmurat?
6 Timet ne infirmanti nimis indulgeam, et exquisitis ei studeam fomentis succurrere.
7 Non quod ipsum iam aliquid delectet accipere infirmitate longa confectum, a quo totius saporis recessit impulsus”.
211
1 Respondit filius diligenter ad patrem, a Domino sibi dari verbum responsionis agnoscens: “Dic mihi, si dignaris, o pater, qua diligentia corpus tuum, dum potuit, tuis obtemperavit mandatis?”.
2 Qui ait: “Testimonium illi perhibeo (cfr. Ioa 5,31), fili, quia per omnia obediens (cfr. Col 3,20) fuit, in nullo sibimetipsi pepercit, sed quasi praeceps ad cuncta ferebatur imperia.
3 Nullum subterfugit laborem, nullum declinavit incommodum, tantummodo iussa posset perficere (cfr. Iudc 9,54).
4 In hoc perfecte convenimus ego et ipsum, ut sine aliqua repugnantia Christo Domino serviremus (cfr. Col 3,24)”.
5 Et ait frater: “Ubi est ergo, pater, liberalitas tua, ubi pietas et summa discretio?
6 Estne ista fidelium amicorum (cfr. Sir 6,14) redhibitio digna, beneficium libenter accipere nec tempore necessario danti pro merito respondere?
7 Quid servitii Domino tuo Christo (cfr. Col 3,24) absque auxilio corporis hactenus impendere potuisti?
8 Nonne, ut ipse fateris, propter hoc se omni periculo dedit?”.
9 “Fateor, fili”, ait pater, “hoc esse verissimum”.
10 Et filius: “Estne hoc rationis conveniens, ut tam fideli amico (cfr. Gen 18,25) in tanta necessitate desis, qui se et sua pro te usque ad mortem exposuit?
11 Absit a te, pater, auxilium et baculus afflictorum, absit a te hoc peccatum in Domino (cfr. 1Re 12,23)!”.
12 “Benedictus et tu”, inquit, “fili (cfr. 1Re 26,25), qui sapienter meis disceptationibus tam salutaria remedia propinasti!”.
13 Et coepit hilariter loqui ad corpus: “Gaude, frater corpus, et parce mihi (cfr. Iob 7,16), quia, ecce, iam tua placita libenter perficio, libenter tuis querulis affectibus subvenire festino!”.
14 Sed quid iam exstinctum poterat delectare corpusculum?
15 Quid sustentare ex omni parte collapsum?
16 Mortuus erat Franciscus iam mundo, sed Christus vivebat in (cfr. Gal 2,19.20) eo.
17 Crux illi erant mundi deliciae, quia Christi crucem (cfr. Gal 6,14) radicatam gerebat in corde.
18 Et ideo stigmata exterius fulgebant in carne, quia intus radix altissima excrescebat in mente.