Caput CLV - Quomodo volebat fratres conversari cum eis.
204
1 Spiritualis aedificii memoriam, multo nobiliorem ab illa terrena quam beatus pater post illius materialis ecclesiae reparationem in augmentum civitatis supernae, Spiritu Sancto ductore (cfr. Is 63,14), illo in loco instituit, non expedit silentio praeterire.
2 Non est credendum quod pro perituro et labenti opere reparando, de ligno crucis sibi locutus fuerit Christus, modo utique sic stupendo, qui audientibus timorem incutit (cfr. 2Mac 12,22) et dolorem immittit.
3 Sed, sicut olim praedixerat Spiritus Sanctus (cfr. Act 1,16), Ordo sanctarum virginum ibi debebat institui, qui ad restaurationem caelestis domus, velut vivorum lapidum (cfr. 1Pet 2,5) expolita congeries, erat aliquando transferendus.
4 Verum postquam in loco illo convenire coeperunt virgines Christi (cfr. 2Cor 11,2), et de diversis mundi partibus aggregari, summam profitentes perfectionem in observantia paupertatis altissimae (cfr. 2Cor 8,2) ac omnium virtutum decore (cfr. Iudt 10,4), licet pater illis paulatim suam praesentiam corporalem (cfr. 2Cor 10,10) subduxerit, affectum tamen in Spiritu Sancto (cfr. Mat 3,11) ad ipsarum curam extendit.
5 Nam, cum per plura summae perfectionis argumenta probatas, sanctus eas cognoverit, omnem pro Christo (cfr. Phip 1,29) paratas sustinere iacturam et subire laborem, nec a sanctis mandatis velle aliquando declinare (cfr. Ps 118,21), promisit eis et aliis paupertatem in simili conversatione profitentibus firmiter suum et fratrum suorum auxilium et consilium perpetuo exhibere.
6 Haec semper, dum vixit, diligenter exsolvit, et fieri semper, cum morti proximus esset, non negligenter mandavit: unum atque eumdem spiritum (cfr. 1Cor 12,11), dicens, fratres et dominas illas pauperculas de hoc saeculo (cfr. Gal 1,4) eduxisse.
205
1 Mirantibus quandoque fratribus, quod tam sanctas Christi famulas sua praesentia corporali (cfr. 2Cor 10,10) non saepius visitaret, dicebat: “Non credatis, carissimi, quod eas perfecte non diligam.
2 Si enim crimen esset eas in Christo fovere, nonne maius fuisset eas Christo iunxisse?
3 Et quidem non eas vocasse nulla fuisset iniuria, non curare vocatas summa est inclementia.
4 Sed exemplum do vobis, ut quemadmodum ego facio ita et vos faciatis (cfr. Ioa 13,15).
5 Nolo quod aliquis ad visitandum eas spontaneum se offerat, sed invitos et plurimum renitentes iubeo ipsarum servitiis deputari, spirituales dumtaxat viros (cfr. Os 9,7), digna et longaeva conversatione probatos”.