1 Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote,
2 ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant, cui debent cetera temporalia deservire.
3 De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam et hoc humiliter,
4 icut decet servos Dei et pau-pertatis sanctissimae sectatores.