1 Omnes autem illi et illae, qui non sunt in poenitentia,
2 et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi,
3 et operantur vitia et peccata
4 et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria carnis suae, et non observant, quae promiserunt Domino,
5 et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis et sollici-tudinibus saeculi et curis huius vitae:
6 detenti a diabolo, cuius sunt filii et eius opera faciunt (cf Joa 8,41),
7 caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum.
8 Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei qui est vera sapientia Patris,
9 de quibus dicitur: Sapientia eorum deglutita est (Ps 106,27); et: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118,21).
10 Vident et agnoscunt, sciunt et faciunt mala et ipsi scienter perdunt animas.
11 Videte, caeci, decepti ab inimicis vestris: a carne, mundo et diabolo; quia corpori dulce est facere peccatum et amarum est facere servire Deo;
12 quia omnia vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt, sicut dicit Dominus in Evangelio (cf Mc 7,21).
13 Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro.
14 Et putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis, nescitis et ignoratis; infirmatur corpus, mors appropinquat et sic moritur amara morte.
15 Et ubicumque, quandocumque, qualitercumque moritur homo in criminali peccato sine poenitentia et satisfactione, si potest satisfacere et non satisfacit, diabolus rapit animam suam de corpore eius cum tanta angustia et tribulatione, quod nemo po-test scire, nisi qui recipit.
16 Et omnia talenta et potestatem et scientiam et sapientiam (2Par 1,12), quae putabant habere, auferretur ab eis (cf Lc 8,18; Mc 4,25).
17 Et propinquis et amicis relinquunt et ipsi tulerunt et diviserunt substantiam eius et dixerunt postea: Maledicta sit anima sua, quia potuit plus dare nobis et acquirere non acquisivit.
18 Corpus comedunt vermes, et ita perdiderunt corpus et animam in isto brevi saeculo et ibunt in inferno, ubi cruciabuntur sine fine.
19 Omnes illos quibus litterae istae pervenerint, rogamus in caritate quae Deus est (cf 1 Joa 4,16), ut ista supradicta odorifera verba Domini nostri Jesu Christi cum divino amore benigne recipiant.
20 Et qui nesciunt legere, saepe legere faciant;
21 et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia spiritus et vita sunt (Joa 6,64).
22 Et qui hoc non fecerint, tenebuntur reddere rationem in die iudicii (cf Mt 12,36) ante tribunal Domini nostri Jesu Christi (cf Rom 14,10).