3. Anno Domini M° CC° XX° iiii° tempore domini Honorii papae, scilicet eodem anno quo confirmata est ab eo regula beati Francisci, anno domini regis Henrici, filii Johannis, octavo, feria 3a. post festum nativitatis beatae Virginis, quod illo anno fuit die dominica, applicuerunt primo fratres minores in Angliam apud Doveriam, quatuor scilicet clerici et quinque laici.