Selecione

VIIa. Stephamus de Borbone

(Lemmens, Test. min. p. 94‑95)

 

Audivi a quodam fratre nostro sacerdote, quod, cum quidam praelati magni essent in quodam loco congregati, audientes, quod sanctus Franciscus praedicaret avibus et hominibus, cum esset simplex in litteratura et hoc scirent, vocaverunt eum, dicentes, quod vellent audire, quomodo praedicabat qui praedicationem sibi usurpabat, et assignaverunt ei diem, in qua coram eis proponeret verba praedicationis. Tunc unus maximus episcopus, amicus eius, timens confusionem viri sancti, vocavit eum in secreto domus suae, affirmans ei verba cuiusdarn sermonis compositi valde et ordinati. Cum autem sanctus vir venisset ad dictum locum, voluit proponere quae erant ei firmata et quae diu ruminaverat, et nescivit penitus, in eis deficiens. Cum autem haesitaret quid faceret, spem ponens in Deo, aperuit psalterium suum, et occurrit ei verbum hoc: “Tota die confusio facta [!] cooperuit me” (Ps 45,15). Et assumpto eo in vulgari suo, multa fuit locutus de insolentia praelatorum et malis exemplis eorum, et quomodo Ecclesia per ea confundebatur omnis, quomodo ipsi essent facies Ecclesiae; in qua tota pulchritudo eius deberet relucere, de qua dicit Augustinus: “Pulchra facies debet esse dimensa pariliter, ornata decenter, colorata luculenter”; et quomodo confusio malorum exemplorum operuerat eam, et quanto est in corpore pars eminentior, apparentior, pulchrior et dignior, tanto in ea esse macula turpior, etc. Et tot et alia de hac materia eis dixit, quod eos satis confundere salubriter et aedificare potuit.