1 Unde Sanctus de huiusmodi regula nondum bulllata dicebat: Caveant sibi fratres et ministri fratrum, quod de negotiis suis nullo modo se intromittant.
2 Antequam regula bullaretur Sanctus addebat: Et licet dicantur hypocritae, non cessent bene facere.
3 Unde ante bullam regula sic habebat: Aliis autem temporibus non teneantur secundum hanc vitam nisi sexta feria ieiunare.
4 ...ut Sanctus prius in Regula dixit: Recordentur - inquit - ministri quod commissa est eis cura animarum fratrum, de quibus, si aliquis pereretur propter eorum culpam vel malum exemplum, oportebit eis reddere rationem coram domino Jesu Christo.
5 Sic Sanctus in Regula originali dicebat: Caveant fratres omnes tam ministri quam alii, quod propter peccatum alterius vel malum exemplum non conturbentur vel irascantur, quia diabolus propter peccatum unius multos vult corrumpere, sed spiritualiter, sicut possunt, adiuvent illum, qui peccaverit, quia non est opus sanis medicus, sed illis qui male habent (cf Mc 2, 17 par.).
6 ...juxta illud Domini verbum, quod et beatus Franciscus fratribus dicebat: Principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent inter eos; non sic erit inter vos (Mt 20,25-26a).
7 ...sic Sanctus ante bullam eos in Regula hortabatur: Per caritatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem (cfr Gal 5,13). Haec est, ait, vera et secura obedientia Domini nostri Jesu Christi.
8 Unde sic prius in Regula dicebatur: Fratres, in quibuscumque locis sunt, qui non possunt spiritualiter vitam nostram observare, idipsum suo ministro significent. Minister vero taliter studeat provi-dere, sicut ipse sibi fieri vel-let.
9 ... vel secundum primam, ut dictum est, Regulam: In quibuscumque locis sunt fratres.
10 Unde Regula sic prius habebat; Omnes fratres in quibuscumque locis apud alios exstiterint, non sint camerarii vel cancellarii nec praesint honoribus eorum quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium, quod scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum (cf Mc 8,36); sed sint minores et subditi omnibus, qui in eisdem domibus sunt.
11 Unde prius in Regula dicebatur: Fratres qui sciunt laborare, laborent et eam artem, quam noverunt exerceant, si non fuerit contra salutem animae.
12 Et post pauca: Unusquisque in ea arte et officio, in quo vocatus est, permaneat (cf 1Cor 7,24) secundum dispositionem Ministri.
13 Unde ante bullam in Regula sic ponebat: Servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent.
14 Et ante bullam haec in Regula verba erant: Caveant fratres, quod nullum locum vel aliquam rem sibi approprient nec alicui defendant.
15 Sic Sanctus in Regula prius loquebatur... Et iterum: Ubicumque sunt fratres et in quocumque loco se inveniunt, spiritualiter et diligenter debeant se videre et honorare ad invicem sine murmuratione (1Petr 4,9). Et caveant sibi fratres, quod non ostendant se tristes extrinsecus et nubilosos hypocritas, sed ostendant se gaudentes in Domino et hilares et iucundos et convenienter gratiosos.
16 De pecunia inventa Sanctus dicebat: Si invenerimus pecuniam, non curemus tamquam de pulvere, quem pedibus calcamus.
17 Sustinebat [Franciscus] quod fratres leprosis in magna necessitate eleemosynam quaereret, sic tamen ut a pecunia multum caverent. Et quamvis pia loca, in quibus fratres hospitabantur vel morabantur, diligerent, non tamen patiebatur, ut pro loco aliquo pecuniam quaererent vel quaeri facerent, vel cum quaerentibus eam irent.
18 Et primae Regulae littera sic habebat: Cum necesse fuerit, vadant fratres pro eleemosyna.
19 Hoc ipse diffusius in originali Regula sic ponebat: Cum necesse fuerit, vadant fratres pro eleemosyna. Et non verecundentur, sed magis recordentur, quod Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi (Joa 11,27) omnipotentis, posuit faciem suam ut petram durissimam (Is 50,7) et neque verecundatus est. Et fui pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et discipuli eius. Et quando facerent eis verecundiam homines et nollent eis dare, inde gratias Deo agant, quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputatur; et quod eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam acquisivit Dominus noster Jesus Christus. Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et faciunt lucrari et acquirere tribuentes, quia omnia, quae homines relinquunt in mundo, peribunt, sed de caritate et eleemosynis, quas fecerunt, habebunt praemium a Domino.
20 Sic Sanctus in Regula prius loquebatur: Secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat et ministret.
21 ...ante bullam Sanctus in Regula sic monebat: Rogo fratrem infirmum, ut refe-rendo de omnibus gratias Creatori, qualem vult eum Dominus, talem esse desideret, sanum sive infirmum.
22 Et post pauca: Rogo omnes fratres meos, ut in infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Deum vel contra fratres, nec multum sollicite postulent medicinam, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica.
23 Raca vel fatue fratri typo contumeliae dicere nefas ducebant, cum et regula prius et verba haec evangelii exprimeret (cf Mt 5,22).
24 Porro evangelium non contendere, non repetere, non resistere malo docet quae omnia ante bullam Regula specialiter exprimebat; sed nunc concisis ac generalibus verbis omnia comprehendit.
25 Duplicem autem modum conversandi inter incredulos Sanctus in Regula prima ponens dicebat: Fratres duobus modis inter eos possunt spiritualiter conversari. Unus modus est, ut non faciant lites nec contentiones, sed subditi sint omni creaturae propter Deum (1Petr 2,13) et confiteantur esse se christianos. Alius modus est, quod cum viderint placere Deo annuntient verbum Dei, ut credant in Deum Patrem omnipotentem et Filium eius et Spiritum Sanctum, creatorem omnium, redemptorem et salvatorem omnium fidelium, et ut baptizentur et efficiantur christiani, quia salvari non possunt, nisi qui baptizarentur et sint veri et spirituales christiani, quia "nisi qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest intrare in regnum Dei" (cf Joa 3,5).
26 Et quibusdam interpositis addebat: Et recordentur fratres, qui dederunt se et reliquerunt corpora sua propter Deum Domino Jesu Christo. Et pro eius amore debent sustinere tribulationem, persecutionem et mortem, quia dicit Dominus: "Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam" (cf Lc 9,24). "Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab iis, qui occidunt corpus" (Lc 12,4). "Si vos persequuntur in una civitate, fugite in aliam" (cf Mt 10,23).
27 ...prout Sanctus in Regula prius hortabatur dicens: Omnes fratres operibus praedicent.
28 Miro Sanctus modo personis ecclesiasticis deferri volebat. Unde prius in Regula sic dicebat: Omnes clericos et omnes religiosos habeamus pro dominis in iis, qui a nostra religione non deviant, et ordinem et administrationem eorum in Domino veneremur.
29 ...cuius interdum pro aedificatione ac maioris contextus per originem elucidatione recordor omnes fratres tenorem et spiritum eorum quae in ipsa regula scripta erant, docentes, discentes, inspicientes orabat a Domino benedici.