1 [Ministri] teneantur in die iudicii coram te, Domine, reddere rationem, si aliquis frater eorum vel negligentia vel exemplo seu aspera correctione perierit.
2 ...pro generali commonitione in quodam capitulo scribi fecit haec verba: Caveant fratres, ne se ostendent extrinsecus nubilosos et hypocritas tristes, sed ostendant se gaudentes in Domino, hilares et iucundos et convenienter gratiosos.
3 ...inculcans temerario verbum regulae, quo satis elucet velut pulverem inventum denarium conculcari debere.
4 Unde in quaddam regula scribi fecit haec verba: Rogo omnes fratres meos infirmos, ut in suis infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Deum vel contra fratres. Non multum sollicite postulent medicinas, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica. De omnibus gratias agant, ut quales vult eos esse Deus, tales fore desiderent. Quos enim Deus ad vitam praeordinavit aeternam (cf Act 13,48), flagellorum atque infirmitatum stimulis erudit, sicut ipse dixit: Ego quos amo, corrigo et castigo (Apoc 3,19).