1 Cum quedam persone haberent quedam peccata terribilia et absconsa, que nullus scire poterat nisi per revelationem divinam de quibus aliqui erant mortui, aliqui vivi, fr. Iohannes per revelationem divinam viventibus peccata occulta detexit.
2 Propter quod illi ad penitentiam sunt conversi. Quorum unus dixit quod peccatum, quod fr. Iohannes detexerat, fecerat antequam fr. Iohannes esset natus in mundo. 3 Et ille cui hoc acidit michi dixit. Et confessi sunt quod vera erant que fr. Iohannes de ipsis dicebat.
4 Fuit etiam revelatum eidem quod aliqui illorum qui erant mortui perierant morte temporali et eterna, et aliqui morte temporali tantum; et hoc fuit sibi certitudinaliter demonstratum. Et ego vidi fratrem fide dignum, qui personas illas cognovit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.