1 Predictus fr. Iohannes de Alverna, cum consolationes transitorias huius mundi penitus abnegasset, in solo Deo erat sollicitus consolari. Unde quando veniebant sollempnitates precipue D.n. Ihesu Cristi benedicti, novas consolationes et mirandas revelationes divina sibi gratia infundebat.
2 Unde accidit quod, appropinquante Nativitate Salvatoris, cum ipse consolationem de Cristi benedicti humanitate certitudinaliter expectaret, 3 Spiritus sanctus qui novit, prout vult ipse, dona pro loco et tempore dispensare, non attendens ad propositum volentis hominis vel currentis, sed ad sapientiam Domini miserantis (cfr. Rom 9,16), 4 ipsi fr. Iohanni non consolationem quam expectabat de Cristi benedicti humanitate, sed de Cristi caritate tam ferventissimum amorem exibuit, quod videbatur sibi quod anima raperetur de corpore. 5 Nam centies plus quam si esset in fornace, cor eius ardebat et anima; propter quem ardorem anxiabatur et anhelabat, et vehementer afflictus alte clamabat; quia pre nimio fervore amoris et excessivo impetu Spiritus sancti a clamore se non poterat continere.
6 Hora vero illa in qua tantum sentiebat ardorem amoris, spes salutis sic eum fortiter roborabat quod non credebat, si tunc mortuus fuisset, per purgatorium pertransire. 7 Et iste amor tantus, licet interpolate, duravit per medium annum, ardor vero plus quam uno anno duravit, ita quod per aliquam horam videbatur sibi spiritum exalare.
8 Post illud vero tempus visitationes et consolationes innumeras habuit, sicut ego ipse pluries oculata fide perspexi et pluries alii frequenter perpenderunt. Nam ex nimietate fervoris et amoris visitationes occultare non poterat; fuit autem raptus pluries, me vidente. 9 In quadam insuper nocte fuit elevatus in Deum tam admirando lumine quod vidit omnia creata in Creatore, tam celestia quam terrestria, et omnia suis gradibus ordinate distincta: 10 quomodo scilicet sunt chori beatorum spirituum infra Deum, et paradisus terrestris, et beata Cristi humanitas; et habitationes inferiorum similiter designavit; et videbat et sentiebat quod omnia representabant Creatorem.
11 Postea elevavit eum Deus super omnem creaturam, ita quod fuit anima eius assumpta et absorpta in abisso divinitatis et claritatis, et sepulta in pelago eternitatis et infinitatis divine, 12 in tantum quod nichil creatum, nichil formatum, nichil ymaginatorium, nichil visibile, nichil comprehensibile et cetera huiusmodi, quod cor eius et lingua cogitare vel loqui potest humana. 13 Et erat absorpta illa anima in illo pelago et abisso divinitatis et dilatata sicut gutta vini in latitudine maris, 14 que, sicut nichil invenit in se nisi mare, sic anima eius nil videbat nisi Deum in omnibus et super omnia et intra omnia et extra omnia; et ita sensit tres personas in uno Deo et unum Deum in tribus personis.
15 Et sensit caritatem illam eternam que fecit Dei Filium incarnari per obedientiam Patris qua incarnatus est, et per istam viam incarnationis et passionis Filii Dei ipsam meditando et baiulando et lacrimando, ad lumina indicibilia pervenit; 16 et dixit nullam aliam viam esse qua possit anima ad Deum introire, nisi per Cristum qui est via, veritas et vita (Ioa 14,6).
17 Fuerunt etiam sibi ostensa in eadem visione quecumque facta fuerunt per Cristum a casu primi hominis usque ad ingressum Cristi in vitam eternam: qui est caput et princeps omnium electorum, qui ab initio mundi fuerunt et sunt et erunt usque ad finem, sicut annuntiatum est per sanctos prophetas.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.