1 Eidem fr. Iohanni accidit quoddam mirabile et celebri memoria dignum, sicut retulerunt illi qui fuerunt presentes.
2 Cum enim staret fr. Iohannes predictus in loco Molliani, in Firmana custodia et provincia Marchie, prima die post octavam s. Laurentii, scilicet infra octavam Assumptionis b. Marie virginis, surrexit ante matutinalem horam, 3 et cum magna unctione gratie qua erat preventus a Domino, dixit matutinum cum fratribus. Dictis vero matutinis, perrexit in ortum; 4 quia tam immense dulcedinis et suavitatis habundantiam sentiebat, quod pre magnitudinis gratia, quam gustu mentali habebat in illo verbo dominico, scilicet Hoc est corpus meum, quod emittebat clamores et in corde dicebat: Hoc est corpus meum (Mat 26,26).
5 In quo verbo illuminatus a Spiritu sancto, apertis mentalibus oculis, videbat Cristum benedictum cum b. virgine Maria et multitudine angelorum et sanctorum; 6 et intelligebat illud apostolicum dictum, quomodo scilicet omnes unum corpus sumus in Cristo, singuli autem alter alterius membra (Roma 12,5); et illud: ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum (Eph 3,18), 7 scire etiam supereminentem omni scientie caritatem Cristi (Eph 3,19), quod totum est in isto altissimo sacramento, quod conficitur cum dicitur: Hoc est corpus meum (Mat 26,26). 8 Et facta aurora, sic affectus a gratia, intravit ecclesiam in fervore spiritus anxiando, putans a nullo sentiri, cum tamen quidam frater staret in choro, qui hoc audiebat. 9 Et cum sic anxiando pre magnitudine gratie se continere non posset, maximum clamorem emisit.
10 Cum ergo ad altare accessisset ad celebrandum missam, quam cantare debebat, ampliata est sibi gratia et crevit amor ille predictus; et datus est sibi quidam sensus de Deo ineffabilis, qui suis verbis nullo modo poterat explicari. 11 Et timens ne cresceret tantum sensus ille et fervor mirabilis, quod oporteret eum dimittere missam, nesciebat quam partem eligeret, utrum scilicet procederet vel expectaret.
12 Tamen quia quandoque simile senserat, et Dominus tantum temperaverat quod ob hoc non dimiserat missam, utcumque confidebat posse procedere. 13 Nichilominus tamen timebat ne eveniret quod evenit, quia tales infusiones divine non sunt in hominis potestate.
14 Cum ergo processisset usque ad prefationem b. Virginis, crevit tantum illuminatio illa et gratiosa suavitas quod, veniens ad Pridie, vix tantam suavitatem et dulcedinem poterat sustinere. 15 Pervento autem ad: Hoc est corpus meum, ingeminans: Hoc est, Hoc est (Mat 26,26), multum frequenter, ulterius procedere non valebat; nam sentiebat presentiam divinam et multitudinem angelorum et sanctorum, 16 ita quod quasi deficiebat pre magnitudine eorum que sentiebat in anima. Unde guardianus loci, succurrens anxianti, stabat iuxta eum, et frater cum cereo accenso post eum; 17 spectantibus et timentibus ceteris fratribus cum aliis hominibus et mulieribus multis, cum quibus erant alique maiores de provincia: que omnes, timentes et expectantes, more mulierum plangebant.
18 Ipse vero fr. Iohannes, quasi alienatus beatissima et suavissima letitia, stabat non procedens in complenda confectione sanctissima, quia sentiebat D. Ihesum Cristum, qui non intrabat hostiam, 19 vel potius hostia non transsubstantiabatur in ipsum, donec adHoc est adiungeret corpus meum. Et non valens ferre tantam maiestatem b. capitis, id est Cristi, ostenso sibi paradiso corporis Cristi mistici, clamavit, dicens: Corpusmeum (Mat 26,26)! 20 Et statim evanuit forma panis et apparuit sibi D. Ihesus Cristus, Dei Filius benedictus, incarnatus et glorificatus; et ostendit ei humilitatem que fecit eum incarnari et facit ipsum venire quotidie in manu sacerdotis. 21 Et talis humilitas tenebat fr. Iohannem in tanta dulcedine et admiratione et ineffabili suavitate, quod non poterat complere verba consecrationis. 22 Est enim tam admiranda humilitas et dignatio Salvatoris nostri Dei circa nos, ut ipse fr. Iohannes dixit, quod corde non potest substineri nec verbis explicari; propter hoc non poterat procedere.
23 Et propter hoc etiam dicto: Hoc est corpus meum (Mat 26,26), mox mirabiliter concussus, post se cecidit retro; sed a guardiano, qui stabat iuxta eum, ne rueret in terram, substentatus est; et concurrentibus allis tam fratribus quam aliis hominibus et mulieribus, que in ecclesia morabantur, tanquam mortuus in sacristia deportatur. 24 Erat enim corpus eius frigefactum sicut corpus hominis mortui; et digiti manuum erant contracti, tam fortiter quod vix valebant distendi vel moveri; et sic iacuit quasi exanimis a mane usque ad tertiam magnam: erat enim in estate.
25 Quia vero ego, qui ad hoc fui presens, desiderabam valde scire que circa eum operata fuerat clementia Salvatoris, quasi statim quod fuit ad se reversus accessi ad eum, rogans pro caritate Dei, ut predicta michi dicere dignaretur.
26 Ipse vero, quia de me plurimum confidebat, totum hoc per gratiam Dei michi per ordinem enarravit; et insuper dixit quod conficiendo, et ante, cor suum erat liquefactum ad modum cere valde distemperate; 27 et caro sua videbatur sibi esse sine ossibus, taliter quod nec brachia nec manus poterat quasi levare ad faciendum crucem super hostiam; 28 addens quod, antequam fieret sacerdos, fuit sibi ostensum quod debebat sic deficere in missa; sed quia multas missas legerat et non evenerat quod sibi fuerat ante predictum, putabat se in hoc esse deceptum. 29 Sed fere quinquaginta diebus ante Assumptionem b. Virginis, in qua hoc habuit, iterum fuit sibi ostensum quod hoc debebat sibi contingere circa Assumptionem, sed erat oblitus istius promissionis.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi Amen.