1 Venerabilis pater et admirandus s. Franciscus, cum semel ad hospitium cuiusdam potentis et nobilis pervenisset, fuit receptus ipse cum socio cum tanta devotione et curialitate largiflua, ut videretur dicto nobili quasi angelos in hospitio recepisse; propter quam curialitatem s. Franciscus concepit magnam devotionem ad ipsum.
2 Nam dictus dominus recepit s. Franciscum in ingressu domus ad amicabilem amplexum et pacis osculum; et post ingressum lavit sibi pedes et abstersit et osculatus fuit eos humiliter, ignemque copiosum munivit mensamque bonis omnibus plenam habundantissime preparavit et, edentibus illis, facie letissima serviens ministravit. 3 Sumptoque cibo, dixit ille dominus s. Francisco et socio suo: “Ecce, pater, me et mea vobis assigno; quandocumque indigetis tunicis et mantellis, ematis et ego solvam vobis. Et videatis quia paratus sum in omnibus vestris necessitatibus subvenire, quia benedictus Deus de omnibus necessariis dedit michi copiam affluentem; et ideo pro amore eius pauperibus et indigentibus libenter impendo”.
4 Et propterea s. Franciscus, visis que habundanter paraverat et auditis que habundantius obtulerat, concepit in corde suo tantum amorem de illo, quod, cum ipse recessisset, dicebat socio: “Vere iste esset bonus pro societate nostra, qui est tam gratus Deo, tam amicabilis proximo, tam largus pauperibus et tam alacer et curialis hospitibus! 5 Curialitas enim, frater carissime, est una de proprietatibus Dei, qui solem suum et pluviam suam et omnia super iustos et iniustos curialiter administrat. Est enim curialitas ordinata soror caritatis et extinctrix odii et conservatrix amoris. Et quia recognovi in isto bono viro tantam virtutem divinam, ideo libenter vellem ipsum in socium. 6 Quapropter volo quod aliqua die redeamus ad ipsum, si forte tangat Dominus cor eius, ut velit nobiscum ad serviendum Altissimo sociari. Interrogabimus Dominum Deum, ut inmittat in cor eius hoc desiderium et det sibi gratiam perducendi ad effectum!”
7 Mirabile certe quod, paucis diebus elapsis, desiderium cordis b. Francisci tribuit Dominus et voluntate labiorum eius non fraudavit eum (cfr. Ps 20,3). Nam oratione premissa, post aliquos dies s. Franciscus dixit ad socium eius: “Eamus, carissime, ad dominum curialem, quia confido in Domino quod cum curialitate iste dabit seipsum in socium”. Et arrepto itinere, appropinquaverunt domui hominis antedicti.
8 Beatus vero Franciscus, antequam ad illum accederet, dixit socio: “Expecta me, frater quia volo primo rogare Deum, ut prosper um faciat iter (cfr. Ps 67,20) nostrum: ut predam nobilem, quam mundo accipere cogitamus, dignetur Cristus per virtutem sue sanctissime passionis nobis parvulis et etiam infirmis sua virtute gratiosa concedere”.
9 Dans se vero in oratione in quodam loco ubi a dicto domino curiali poterat s. Franciscus clare videri; et, disponente Cristo, cum dictus dominus hinc inde prospiceret, vidit s. Franciscum orare devotissima assistentia ante Cristum et Cristum benedictum ante ipsum Franciscum graciosissime et cum claritate maxima assistentem; et in hac assistentia luminosa s. Franciscus erat per magnum spatium elevatus corporali et mentali elevatione a terra.
10 Que omnia cum clare dictus dominus perspexisset, statim facta super eum manus Domini (cfr. Ez 1,3) salutaris, corpore quidem egressus palatium, mente vero despiciens mundum, in fervore spiritus cucurrit ad b. Franciscum; et cum pervenisset ad eum, invenit illum stantem in terra et orantem cum maxima devotione. Unde et dictus nobilis statim dedit se similiter orationi; et instanter orabat ut ipsum ad penitentiam faciendam et ad secum morandum recipere dignaretur.
11 Que omnia videns s. Franciscus et audiens quod ea que ipse cupiebat ille petebat; et advertebat quod hec tam admiranda mutatio facta erat a Domini dextra (cfr. Ps 76,11; 117,16), surgens in letitia spiritus, ruit in devota oscula et amplexus illius, gratias et laudes Altissimo referens qui talem militem sue militie aggregaret. 12 Inter hec autem vir ille dicebat: “Quid me, pater sancte, iubes facere? Ecce omnia tuo imperio do pauperibus et tecum post Cristum, exoneratus temporalibus, currere sum paratus!”. Et ita factum est, quod meritis et orationibus s. Francisci ille cuncta reliquit; et factus est fr. Minor tam perfecte vite et conversationis honeste quod per meritoriam penitentiam fine laudabili consummavit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.