1 Cum starent fr. Franciscus et fr. Helias in quodam locello de familia, fuit revelatum s. Francisco quod dictus fr. Helias erat dampnatus et debebat apostatare ab Ordine et extra Ordinem mori; 2 propter quod s. Franciscus concepit magnam displicentiam erga illum, ita quod nolebat secum loqui nec conversari; 3 et, si contigisset aliquando quod fr. Helias versus eum iter dirigeret, statim ad partem aliam divertebat. Quod cum plurimum factum esset, advertit fr. Helias quod s. Franciscus aliquam displicentiam de ipso conceperat; unde quadam die adiunxit se s. Francisco et, refugientem curiali violentia retinens, rogavit instanter quod placeret sibi declarare causam propter quam eius consortium et colloquium fugiebat. 4 Cui dixit s. Franciscus: “Quia revelatum est michi quod propter tuam culpam debes apostatare ab Ordine et extra Ordinem mori; et insuper revelatum est michi a Domino quod tu es dampnatus!”.
5 Respondit fr. Helias: “Pater reverende, rogo te amore Ihesu Cristi quod propter hoc non me abicias; sed, sicut pastor bonus, quere, exemplo Cristi, ovem tuam que periit; et funde pro me tuas sanctas preces ad Dominum ut, si fieri potest, revocet dampnationis sententiam; quia scriptum est quod Deus novit mutare sententiam, si homo noverit emendare delictum. Ego autem tantam fidem habeo in tuis orationibus quod, si iacerem in inferno, confiderem te pro me orare et sentire aliquod levamen. Unde iterum rogo quod me peccatorem Domino recommendes, ut mei non obliviscatur in finem; sed, cum finis vite mee advenerit, ipse, qui venit peccatores salvos facere, me ad suam misericordiam dignetur recipere”. Et hec dicebat fr. Helias cum magna devotione et multis lacrimis.
6 Sanctus autem Franciscus, paterna miseratione et viscerosa pietate commotus, obtulit se oraturum pro illo; et cum pro illo preces effunderet, intellexit se esse exauditum a Domino de revocatione sententie, scilicet quod non dampnaretur in fine, sed pro certo apostataret et extra Ordinem vitam finiret.
7 Et ita accidit. Nam, cum Fredericus, rex Sicilie, contra Ecclesiam rebellasset et propter hoc papa ipsum excommunicasset cum omnibus sibi auxilium vel consilium prebentibus, fr. Helias, qui reputabatur unus de sapientioribus mundi, vocatus a dicto rege et vadens ad eum, factus est rebellis Ecclesie et apostata Ordinis; propter quod excommunicatus fuit a papa et habitu sue religionis privatus.
8 Cum autem sic excommunicatus maneret, infirmatus est graviter. Quam infirmitatem cum audisset quidam suus germanus, fr. laicus, qui in predicto Ordine remanserat, bone vite et conversationis honeste et laudabilis, ivit ad visitandum ipsum; 9 et inter alia que sibi dixit ait: “Frater carissime, multum doleo quod es excommunicatus et sine habitu extra tuum Ordinem morieris. Si videres viam per quam de tanto periculo liberarem te, libenter pro te laborem sumerem”. Fr. vero Helias ait illi: “Frater mi carissime, ego aliam viam non video nisi quod vadas ad papam; et roga eum quod amore Cristi et b. Francisci, eius signiferi, cuius monitis seculum reliqui, ab excommunicatione me absolvat et habitum religionis restituat”. Respondit germanus: “Libenter pro salute tua laborabo, si potero hanc gratiam invenire”.
10 Et a regno Sicilie pergens ad papam, petiit humiliter amore Cristi et s. Francisci gratiam antedictam. Et factum est quod, divina gratia disponente et s. Francisci oratione iuvante, dominus papa concessit dicto fratri quod, si fr. Heliam vivum reperire contigeret, ex parte sua ab excommunicatione ipsum absolveret et restitueret habitum.
11 Frater vero predictus, de curia exiens, festinanter iter arripuit versus regnum Sicilie ad fr. Heliam, ut superius dicitur, absolvendum; et divina virtute faciente ac oratione s. Francisci impetrante, predictus frater reperit eum vivum, qui fr. Heliam quasi in extremis laborantem reliquerat. Et absolutione papali recepta ac etiam habitu restituto, migravit ad Dominum. Quod beneficium creditur sibi in fine collatum meritis s. Francisci, de cuius orationibus ipse fr. Helias tantum gavisus fuerat evenisse.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.