64.
1 Iam beatissimus pater Franciscus, annis a conversione sua decem et octo peractis, nullam vel modicam carni requiem dederat, sed per diversas mundi partes praedicando laboriose circuiens, inusitatis eam et novi generis disciplinis affligere non cessarat;
2 et quamvis ei in multis languoribus effluxissent dies praeteriti, duobus tamen annis, qui adhuc vitae eius erant residui, gravioribus coepit et magis continuis infirmitatibus perurgeri.
3 Sed, et licet caro naturali corruptelae necessarioque se praesentiret propinquare defectui, non tamen adhuc dissensit, quantum poterat, sub assueti rigoris lege teneri.
4 In tantum enim vir reverendus se sibi subiecerat, tantaque corpus harmonia spiritui concordarat, ut etiam carnis repugnantiam vix sentiret in omnibus quae spiritus agenda dictabat.
5 Igitur vir sanctus spiritu ad omne bonum promptissimus, qui tanto hactenus animarum zelo fervebat, adhuc in praedicatione non desistens intendere proximorum saluti, corpus emortuum fecit in asino per civitates et castela (cfr. Luc 8,1) circumvehi.
65.
1 Suadebant autem fratres eique cum omni precum instantia supplicabant, ut infirmitatibus suis medicorum auxilio subveniri permitteret: videntes utique quod de die in diem magis magisque deficeret.
2 Ipse vero consentire in hoc fratribus penitus recusabat, veluti qui hactenus carnis curam non egerat, iamque dissolvi et esse cum Christo (cfr. Phip 1,23) multo melius anhelabat.
3 Verum quamvis stigmata Domini Iesu in corpore suo portaret (cfr. Gal 6,17) quia tamen in ipso oportuit ea quae passionum Christi deerant adhuc amplius adimpleri (cfr. Col 1,24), coepit et aliis languoribus infirmitas oculorum gravissima superaddi.
4 Tunc supradictus frater Helias, quem veluti loco matris elegerat et adhuc vivens gregi suo pastorem praefecerat, compulit eum et rationibus induxit, ut sibi mederi permitteret, timens ne forte per incuriam penitus oculorum lumen amitteret.
5 Cui vir sanctus humiliter obtemperans tamquam patri, plura quis ex tunc oculis medicamina patiebatur apponi, quamvis ingravescente malo, nullius essent remedii.
6 Tandem Reatam curandae iam dictae infirmitatis occasione perductus est, ubi, et domino Honorio papa tertio moram tunc temporis faciente, honorifica a curia Romana devoteque susceptus est.
7 Familiarius tamen ei prae caeteris dominus Hugo, tunc Ostiensis episcopus, affuit, quem vir sanctus eodem domino annuente Honorio, in patrem ac dominum prae cunctis elegerat, cuius se cum universo Ordine suo tutelae commiserat, necnon et obedientiae mandato subiecerat,
8 sed et eumdem, prophetico spiritu ductus, apostolico honori provisum fore non solum verbis praedixerat, sed et factis multimode praesignarat.
66.
1 Hic igitur erga virum sanctum mirando dilectionis affectu flagrabat; hic pauperculo Iesu Christi, tamquam famulus domino, ministrabat.
2 Contestabatur idem ipse postmodum ad apostolicam dignitatem provectus, se numquam in tanta perturbatione fuisse, quin omne mentis nubilum in solo viri Dei intuitu vel affatu discederet, subitaque serenitatis suavitas et iucunditatis dulcedo rediret.
3 Unde et quoties ipsum videbat, ei tamquam Christi apostolo (cfr. 1Cor 1,1) reverentiam exhibebat.
4 Hic itaque beatum Franciscum, ut curam sui gereret; instanter admonuit; cui et ipse sanctus in hoc humiliter, sicut et in aliis omnibus, obedivit.
5 Factis igitur cocturis in capite, venis incisis, collyriis et emplastris adhibitis, nihil penitus ad sanitatem profecit; quin potius ipsum malum medicaminibus multiplicatis accrevit.
6 Ipse vero tot incommoda corporis in omni patientia et gratiarum actione sustinuit; despectisque corporalium membrorum molestiis, totam ad Deum intentionem, spiritu confortato, direxit.
7 Et ut internae consolationi liberius posset intendere, quatuor fratrum, virorum virtutis (cfr. 1Mac 5,50), deputabatur custodiae, qui et omni sollicitudine insistebant ipsius non solum necessitudini corporis procurandae, verum etiam quietudini spiritus observandae.
67.
1 Iam gloriosus pater, in tantarum non mediocriter virtutum gratia consummatus, transegisse se dies vacuos reputavit;
2 et quamvis esset ad exteriora corporis exercitia prorsus inutilis, semetipsum tamen adhuc ad triumphos novi certaminis incitavit.
3 Dicebat enim: “Incipiamus, fratres, Deo servire. Incipiamus”, inquit, “et proficiamus, quoniam parum hucusque profecimus”.
4 Volebat rursus ad simplicitatis redire primordia; volebat leprosis contemptibiliter de novo servire, et ab hominum conversatione ad loca remotissima se transferre.
5 Ab omni quoque se cura regiminis cupiebat eximere, eo quod multis de causis periculosum assereret, maxime in hoc tempore, praelationis locum tenere; esse vero plurimis utile magis regi quam regere.
6 Cumque moram faceret (cfr. Mat 25,5) apud Senas, quasi mense sexto ante obitum suum, toto corpore gravius quam solebat attritus, propinquare videbatur ad exitum.
7 Festinato itaque de longinquo frater Helias accurrit, eumque in adventu suo paululum respirantem secum ad Cellam de Cortona perduxit.
8 Ubi dum stetisset per modicum, acrius invalescente morbo, deduci se rogavit Assisium.
9 Quo postquam pervenit, facta est non modica totius exsultatio civitatis; et gratias agentes (cfr. Eph 5,20) laudaverunt unanimiter Dominum, quod tantum penes se recondi speravere thesaurum (cfr. Tob 12,8).
68.
1 Adductus igitur in palatium Assisiani episcopi, coepit non multo post totius corporis virtute destitui
2 et tam atrociter per singula membra torqueri, ut interrogatus an potius martyrium a carnifice sustineret, triduanam huiusmodi passionem, etsi pro voluntate divina sibi placitam et acceptam, graviorem tamen quovis martyrio responderet.
3 Cernens itaque proximare diem vitae novissimum, quem per revelationem iam biennio ante didicerat, convocavit ad se fratres quos voluit (cfr. Mar 3,13), singulosque, prout sibi dabatur desuper (cfr. Ioa 19,11), benedixit.
4 Cumque caligantibus oculis videre non posset, sicut quondam patriarcha Iacob, manibus cancellatis, dexteram fratri, qui a sinistris eius sedebat, imposuit (cfr. Gen 48,14);
5 interrogansque quis esset et intelligens esse fratrem Heliam (quem, ut dictum est, substituerat loco sui), sic se velle respondit.
6 Primum igitur illi, ac deinceps universis in eius persona fratribus benedixit, et bona illi plurima imprecatus, benedictiones in eo multimodas confirmavit.
7 Quibus completis, adiecit: “Valete, filii, omnes in timore Domini et permanete (cfr. Tob 2,14) semper in ipso, quoniam tribulatio vobis approximat et maxima super vos est futura tentatio.
8 Felices autem illi sunt qui in bonis perseveraverint (cfr. Mat 10,22), quae coeperunt”.
9 Tunc sine mora ad Sanctam Mariam de Portiuncula se transferri poscebat, volens illic animam reddere Domino, ubi primo, ut dictum est, perfecte viam veritatis (cfr. Ps 118,30) agnoverat.
10 Illum quoque locum in omni reverentia et honore fratribus custodire praeceperat;
11 hunc specialiter asserebat divinis obsequiis et orationibus congruum; hunc supernorum dicebat spirituum frequentia visitatum.
69.
1 Igitur in loco sibi desiderato paucis diebus quievit, donec tandem mortis horam instare cognoscens, duos ad se fratres vocavit, quibus de transitu eius vicino Laudes alacriter Domino decantare praecepit.
2 Ipse vero, prout potuit, in hunc psalmum prorupit: “Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum (cfr. Ps 141,2-8)”.
3 Unus autem e fratribus qui adstabant, pro cunctis sollicitus, dixit ad eum: “Heu, pater benigne, ecce filii tui remanent sine patre!
4 Recordare igitur orphanorum quos deseris, et, omnibus culpis remissis, tam praesentes quem absentes tua sancta benedictione consolari digneris”.
5 Cui piissimus pater respondit: “Ecce ego quidem iam vocor a Domino, fili!
6 Fratribus vero meis tam absentibus quam praesentibus omnes offensas et culpas remitto, et eos sicut possum absolvo; quibus tu haec, fili, denuntians, ex parte mea omnibus benedicas”.
7 Porro Evangelium secundum Iohannem ab eo loco ubi incipit: Ante diem festum paschae (Ioa 13,1) sibi legi poposcit; deinde se cilicio superponi cinereque conspergi praecepit.
8 Et sic, filiis circumstantibus et lugentibus, pater sanctus in Domino feliciter obdormivit (cfr. Act 7,60).
70.
1 Unus autem ex illis, specialis eius discipulus, vir fama non modicum celeber, cuius nomen ideo subticetur eo quod tanto nollet praeconio gloriari dum viveret, vidit illam gloriosam animam carne solutam in stellae grandis et radiantis effigie;
2 vidit, inquam, veluti super aquas multas (cfr. Ps 28,3), candida subvectam nubecula (cfr. Apoc 14,14), in caelum directe conscendere (cfr. Ios 8,20).
3 Sic nimirum, qui contemptibiliter in area vitae huius laboriosae spicam carnis terrena terendo confregerat (cfr. Deut 23,25; Mat 12,1), iam excussa palea, granum purum in horrea (cfr. Mat 3,12) summi Regis ingreditur;
4 Sic mortali vita defunctus, aeternaliter victurus, vivo pani (cfr. Ioa 6,41) coniungitur, qui turbam Christi famelicam, ne in via deficeret (cfr. Mat 15,32), de paupertatis horreo satiarat.
5 Et bene super aquas multas (cfr. Ps 28,3) in specie stellae, candida subvectae nubecula (cfr. Apoc 14,14), videbatur ascendere; quippe qui mundus ex aquis terrenae delectationis assumptus (cfr. Ps 17,17), multitudini populorum tam miraculis quam vita splenduerat et doctrina;
6 quibus in lata perditionis via quasi caecis errantibus luminosum iter pandens ad gloriam, eam, quae prius stricta paucis in illa gradientibus timebatur, ampliaverat se turmatim sequentibus vitae viam (cfr. Mat 7,13.14).
7 Regnat ergo dives in patria pro paupertatis transitoriae copia; regnat, inquam, sibi regibus huius mundi substratis, quos hic misera rerum pereuntium ditat inopia.
71.
1 Factus est itaque concursus populorum (cfr. Act 21,30) civitatis Assisii Deum unanimi iucunditate laudantium (cfr. Luc 2,13), eo quod tantum illis dignaretur commendare depositum.
2 Erat autem primitus pro tanti patris subtractione planctus filiorum non modicus, qui non multo post in laetitiae canticum est conversus.
3 Videbant namque novam illud, quod fecerat Dominus super terram (cfr. Ier 31,22); videbant, inquam, non planctu sed plausu dignum miraculum, sacrum videlicet corpus, Christi stigmatibus decoratum.
4 Aspiciebant membra eius, morbida prius et rigida, iam tractabiliter pro tangentis se voluntate flectentia;
5 carnem quoque, duram prius et lividam, veluti pueruli teneritudine iam resumpta, mirando candore nitentem, et quasi carnis glorificatae speciem prae decoris magnitudine praetendentem.
6 Gloriosum tunc erat in carne tam candida videre similitudinem fixurae clavorum (cfr. Ioa 20,25) immo, nigros ut ferrum cravos ex ipsa carne formatos in medio pedum et manuum, dextrumque latus sacro sanguine rubricatum.
7 Lacrimabantur itaque filii prae gaudio cordis (cfr. Lam 5,15), et osculabantur in patre signacula summi Regis.
72.
1 Facta est igitur nox illa, in qua sanctus decessit, in divinis laudibus, in multitudine populi et luminarium claritate solemnis, donec, mane facto (cfr. Ioa 21,4), cum universis qui ex circumiacentibus locis copiose confluxerant, illic civitatis Assisii communitas tota convenit.
2 Sublatum ergo sacrum corpus cum hymnis et laudibus tubarumque clangoribus honorifica detulerunt, et sacras exsequias solemniter exsequentes, ramos arborum nihilominus in manibus acceperunt (cfr. Ioa 12,13; Mat 21,8).
3 Portantes autem filii pium patrem, ad ecclesiam Sancti Damiani, quem primam, ut dictum est, ipse construxerat, substiterunt;
4 eumque filiabus ipsius, quas ibidem plantaverat, pauperibus videlicet Dominabus et sacris virginibus, ostenderunt.
5 Et ecce pia mater illarum, prima scilicet illius religionis planta, re Clara et nomine, ad videndum corpus dilectissimi patris cum filiabus admissa, coepit miserande nimium plangere super illium (cfr. Zac 12,10), nimirum cui ex cunctis mortalibus tem irrecuperabile subtrahebatur solatium.
6 Sed et caeterae, quantum pudori virgineo licuit, complanxerunt;
7 tandemque singulae manus illius pretiosissimis gemmis ornatas deosculatae sunt; et sic efferendum, prout oportuit, cum dolore permaximo dimiserunt.
8 Tunc perlatum est in civitatem corpus sanctissimum et in loco, ubi primum litteras puerulus ipse didicerat, ubique postmodum primitus praedicaverat, est sepultum,
9 ut convenienter felix initium mediumque felicius ac felicissimam consummationem per hoc sibi confluxisse pateret in unum gloriae cumulum.