1 Cum s. Franciscus graviter pateretur in oculis, dominus Hugolinus, cardinalis protector Ordinis, qui ipsum intime diligebat, misit sibi dicendo quod iret Reate, ubi erant optimi medici oculorum. 2 Beatus autem Franciscus, recepta littera domini cardinalis, primo ivit ad S. Damianum, ubi stabat S. Clara, devotissima Cristi sponsa. Proposuerat enim, antequam recederet, consolationem facere S. Clare; et postea iret Reate.
3 Cum igitur S. Franciscus ivisset ad S. Damianum, prima nocte sequente tam graviter est in oculis infirmatus quod lucem videre non poterat. 4 Unde b. Clara fecit sibi de carticinis cellulam, ubi s. Franciscus remotius moraretur; et stetit ibidem quinquaginta diebus in tanto dolore oculorum et vexatione multiplicium murium a demone excitata, quod die noctuque quiescere non valebat. 5 Tunc s. Franciscus, flagellum Domini recognoscens, incepit Deo gratias agere et illum toto corde et ore laudare, et ex intimis clamabat precordiis, quod illis infirmitatibus et angustiis et multo maioribus dignus erat. 6 Et cum hoc rogabat, dicens: “Domine Ihesu Criste, pastor bone, qui pro nobis indignis tuam dignissimam mesericordiam in duris angustiis posuisti, concede michi, ovicule tue, gratiam et virtutem, ut in nulla tribulatione aut angustia vel dolore a te recedam”.
7 Et cum hec dixisset, facta est ad eum vox Dei de celo (cfr. Ioa 12,28), dicens: “Francisce, responde michi: si tota terra esset aurum et omnia maria et flumina et fontes essent balsamum; et omnes montes et colles et lapides essent lapides pretiosi; 8 et tu inveniens alium thesaurum nobiliorem hiis omnibus quanto est nobilius aurum quam terra et balsamum quam aqua, et lapides pretiosi quam montes et saxa, et esset tibi pro ista tua infirmitate datus ille thesaurus tam carior, nonne deberes multum gaudere?”.
9 Respondit s. Franciscus: “Domine, non sum dignus (cfr. Mat 8,8) tam pretioso thesauro”. Et Dominus ad eum: “Gaude nunc, inquit, fr. Francisce, quia ille est thesaurus vite eterne quem tibi reposui, et ex nunc te illo investio; et ista infirmitas et afflictio est arra illius beati thesauri”.
10 Tunc s. Franciscus, valde letus effectus, vocavit socium, dicens: “Eamus ad dominum cardinalem”. Et consolans primo s. Claram verbis mellifluis et divinis ac eidem vale humile, ut consueverat, faciens, versus Reate iter arripuit. 11 Cum autem appropinquasset Reate, tanta multitudo populi ad ipsum confluebat, quod propter hoc intrare noluit civitatem, sed divertit ad quamdam ecclesiam distantem forte per duo miliaria a Reate.
12 Cives vero, scientes eum ad dictam ecclesiam commorari, ad ipsum cum tanta multitudine concurrebant, quod vinea sacerdotis illius ecclesie, cum esset tempus vindemiarum, tota dissipabatur et insuper vorabatur. 13 Quod dampnum sacerdos considerans, dolebat valde et penitebat quod s. Franciscum in ipsam ecclesiam intrare permiserat.
14 Quod s. Franciscus per Spiritum sanctum intelligens, fecit dompnum sacerdotem vocari et dixit ei: “Pater carissime, quot salmas vini vinea ista prebet, quando melius tibi fructificat?”. Qui respondit: “Duodecim”.
15 Dixit s. Franciscus: “Rogo te, pater, quod patienter substineas in hac tua ecclesia me morari propter quietem quam utcumque reperior; et permitte quod omnes de uvis accipiant amore Dei et mei pauperculi. Et ego promitto tibi ex parte D.n. Ihesu Cristi benedicti quod recolliges viginti salmas hoc anno”.
16 Hoc autem faciebat s. Franciscus propter magnam animarum salutem quam Dominus operabatur ibidem; nam multos cernebat de advenientibus divino inebriatos amore et oblitos mundi ad celestia desideria commutatos. 17 Propterea utilius indicabat materialem vineam dissipari quam vineam Domini Sabaoth (cfr. Is 5,7) fieri sterilem vino celesti.
18 Confisus ergo sacerdos de promissionibus sancti, vineam libere in cibum advenientibus dereliquit. Mirabile certe, quod vinea fuit totaliter dissipata et ab advenientibus devorata, ita quod vix aliqui botruli remanserunt.
19 Adveniente autem vindemie tempore, sacerdos, de sancti promissione confidens et illa pauca grana uvarum recolligens et in consueto torculari reponens, secundum promissum s. Francisci viginti salmas vini optimi recolligit. 20 In quo miraculo manifeste ostenditur quod, sicut meritis s. Francisci vinea exterminata uvis vino uberius habundabat, ita populus cristianus per doctrinam s. Francisci de sterilitate peccati in fructus uberes penitentie redundabat.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.