1 Gloriose innocentie, que corpus decorat et animam ad gratiam introducit et gloriam, amator Franciscus propter magnam puritatem et columbinam innocentiam, quam in fr. Leone cernebat, ipsum frequentius ducebat pro socio et ad secreta sua tam diebus quam noctibus sepius admittebat. 2 Quapropter inter omnes socios s. patris qui plus de secretis eius et mirabilibus sciverit fuit fr. Leo predictus. 3 Nam ipse frequenter vidit eum elevatum in aere, sicut infra dicetur; ipse etiam audivit eum frequenter cum Cristo et b. Virgine et angelis colloquentem. 4 Ipse insuper vidit lucem igneam de celo super s. Franciscum descendentem, et vocem de ipsa luce audivit cum ipso loquentem.
5 Ipse etiam, dum quadam die pariter incederent, vidit ante faciem s. patris crucem pulcherrimam precedentem et Cristum in illa pendentem. 6 Et videbat quod crux illa mirabilis, cum s. Franciscus staret, stabat; et, cum ambularet, pariter ambulabat; et quocumque s. Franciscus pergebat, illa ante faciem suam precedebat. 7 Et erat crux illa tanti splendoris quod non solum faciem sancti sed illuminabat et decorabat aerem circumquaque. Et hec omnia fr. Leo clara luce cernebat.
8 Huic fr. Leoni, non solum in vita fecit consolationes mirabiles, sed etiam post mortem s. Franciscus ei frequenter apparuit. 9 Unde quadam vice, dum fr. Leo in orationibus vigilaret, apparuit sibi, dicens: “O fr. Leo, recordaris quod, quando eram in mundo, predicebam famem magnam in universo orbe venturam, et dicebam me scire quemdam pauperculum hominem pro cuius amore Deus parcebat, et donec ille pauperculus viveret, famis pestilentissima non mittebatur?”.
10 Respondit fr. Leo: “Bene recordor, pater sanctissime”. Et ait b. Franciscus: “Ego eram illa creatura et ille pauperculus homo pro cuius amore Deus famem in homines non mittebat, sed propter humilitatem nolebam me pandere. 11 Nunc autem scias pro certo, fr. Leo, quod, postquam recessi de mundo, veniet terribilis et universalis fames in terra, ita quod ex fame multi homines morientur”. 12 Et ita fuit; nam forte ad sex menses post hec verba tam magna fames ubique valuit, quod homines, non solum radices erbarum, sed cortices arborum manducabant: unde pre fame periit maxima hominum multitudo.
13 Claret igitur ex predictis fr. Leonis innocentia et s. Francisci divina amicitia et eiusdem infallibilis prophetia.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.