1. Universis potestatibus et consulibus, iudicibus atque rectoribus ubique terrarum et omnibus aliis, ad quos litterae istae pervenerint, frater Franciscus, vester in Domino Deo servus parvu-lus et despectus, salutem et pacem omnibus vobis optans.
2. Considerate et videte, quoniam dies mortis appropinquat (cfr. Gen 47,29).
3. Rogo ergo vos cum reverentia, sicut possum, ne propter curas et sollicitudines huius saeculi (cfr. Mat 13,22), quas habetis, Dominum oblivioni tradatis et a mandatis eius declinetis, quia omnes illi, qui eum oblivioni tradunt et a mandatis eius declinant, maledicti sunt (cfr. Ps 118,21) et ab eo oblivioni tradentur (Ez 33,13).
4. Et, cum venerit dies mortis, omnia, quae putabant habere, auferentur ab eis (cf Lc 8,18).
5. Et, quanto sapientiores et potentiores fuerint in hoc saeculo, tanto maiora tormenta sustinebunt in inferno (cfr. Sap 6,7).
6. Unde firmiter consulo vobis, dominis meis, ut omni cura et sollicitudine posthabitis et sanctissimum corpus et sanctissimum sanguinem Domini nostri Jesu Christi in eius sancta commemoratione benigne recipiatis.
7. Et tantum honorem in populo vobis commisso Domino conferatis, ut quolibet sero annuntietur per nuntium vel per aliud signum, quo omnipotenti Domino Deo ab universos populo laudes et gratiae referantur.
8. Et, si hoc non feceritis, sciatis vos debere coram Domino Deo vestro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cfr. Mat 12,36).
9. Hoc scriptum qui apud se retinuerint et observaverint illud, a Domino Deo se noverint benedictos.