Incipiunt psalmi, quos ordinavit beatissimus pater noster Franciscus ad reverentiam et memoriam et laudem passionis Domini. Qui dicendi sunt per quaslibet horas diei et noctis unum. Et incipiunt a completorio feriae sextae Parasceve, eo quod in illa nocte traditus fuit et captus Dominus noster Jesus Christus. Et nota, quod sic dicebat istud officium beatus Franciscus: Primo dicebat orationem, quam nos docuit Dominus et Magister: Sanctissime pater noster etc. cum laudibus, scilicet: Sanctus, sanctus, sanctus, sicut superius continetur. Finitis laudibus cum oratione incipiebat hanc antiphonam, scilicet: Sancta Maria. Psalmos dicebat primo de sancta Maria; postea dicebat alios psalmos quos elegerat, et in fine omnium psalmorum, quos dicebat, dicebat psalmos passionis. Finito psalmo dicebat hanc antiphonam, scilicet: Sancta Maria virgo. Finita antiphona expletum erat officium.