1 Beatus servus, qui thesaurizat in caelo (cfr. Mat 6,20) bona, quae Dominus sibi ostendit et sub specie mercedis non cupit manifestare hominibus,
2 quia ipse altissimus manifestabit opera eius quibuscumque placuerit.
3 Beatus servus, qui secreta Domini observat in corde suo (cfr. Luc 2,19,51).