1 Beatus homo, qui sustinet proximum suum secundum suam fragilitatem in eo, quod vellet sustineri ab ipso, si in consimili casu esset.
2 Beatus servus, qui omnia bona reddit Domino Deo (cfr. Tob 13,12), quia qui sibi aliquid retinuerit abscondit in se pecuniam Domini Dei sui (Mat 25,18) et quod putabat habere, auferetur ab eo (Luc 8,18).