1 Alia vice venit quidam pauper ad locum ubi erat beatus Franciscus, et petiit a fratribus, amore Dei, aliquam petiam panni. 2 Quod audiens, beatus Franciscus dixit cuidam fratri: “Quaeras per domum, si potes invenire aliquam petiam vel pannum, et da illi pauperi”. Et circuiens totam domum frater ille dixit se non invenire. 3 Ut autem non reverteretur vacuus pauper (cfr. Sir 29,12) ille, ivit beatus Franciscus, occulte propter guardianum, ne prohiberet ei; 4 et tulit cultellum, et, sedens in loco secreto, coepit tollere quamdam petiam tunicae suae quae erat interius suta, volens dare ipsam illi pauperi occulte. 5 Sed guardianus hoc sentiens, statim ivit ad eum, et prohibuit ut non daret; maxime quia tunc erat magnum frigus et ipse infirmus et frigidus erat valde. 6 Dixit ergo ei beatus Franciscus: “Si vis ut non dem illi petiam istam, oportet omnino ut aliquam petiam facias dari fratri pauperi”. Et sic fratres illi dederunt pauperi aliquem pannum de indumentis suis occasione beati Francisci.
7 Cum enim iret per mundum praedicando, sive pedes, sive in asino, postquam coepit infirmari, vel in equo in maxima et strictissima necessitate, quia aliter noluit equitare, et hoc parum ante obitum suum, 8 si aliquis frater accommodabat sibi aliquem mantellum, nolebat illum accipere, nisi tali modo quod posset ipsum dare cuicumque pauperculo obvianti sibi vel venienti ad eum, dummodo spiritus ejus testimonium perhiberet (cfr. Ioa 1,7) ei quod necessarius esset illi.