13.
1 Quadam vero die, cum misericordiam Domini ferventius imploraret, ostendit illi Dominus quod sibi diceretur in proximo quid ipsum agere oporteret.
2 Ex tunc autem tanto repletus est gaudio (cfr. Ps 125,2), quod non se capiens prae laetitia, etiam nolens, de huiusmodi secretis aliquid in aures hominum eructabat.
3 Caute tamen et in aenigmate loquebatur, dicens se in Apuliam nolle ire sed in patria propria nobilia et ingentia se facturum.
4 Ut autem socii eius viderent eum ita mutatum, a quibus iam erat elongatus mentaliter licet adhuc corporaliter aliquando sociaretur eisdem, quasi ludendo rursum interrogant eum: “Visne uxorem ducere, Francisce?”.
5 Quibus respondit sub quodam aenigmate, sicut superius est praemissum.
6 Paucis autem diebus elapsis, cum ambularet iuxta ecclesiam Sancti Damiani, dictum est illi in spiritu ut in eam ad orationem intraret.
7 Quam ingressus coepit orare ferventer coram quadam imagine Crucifixi, quae pie ac benigne locuta est ei dicens: “Francisce, nonne vides quod domus mea destruitur? Vade igitur et repara illam mihi”.
8 Et tremens ac stupens ait: “Libenter faciam, Domine”.
9 Intellexit enim de illa ecclesia sibi dici, quae prae nimia vetustate casum proximum minabatur.
10 De illa autem allocutione tanto fuit repletus gaudio et lumine illustratus, quod in anima sua veraciter sensit fuisse Christum crucifixum qui locutus est ei.
11 Exiens vero ecclesiam, invenit sacerdotem iuxta eam sedentem, mittensque manum ad bursam obtulit ei quamdam pecuniae quantitatem
12 dicens: “Rogo te, Domine, ut emas oleum et facias continue ardere lampadem coram illo Crucifixo.
13 Et cum ad hoc opus consumpta fuerit haec pecunia, iterum offeram tibi quantum fuerit opportunum”.
14.
1 Ab illa itaque hora ita vulneratum et liquefactum est cor (cfr. Cant 4,9) eius ad memoriam Dominicae passionis quod semper dum vixit stigimata Domini Iesu in corde suo portavit (cfr. Gal 6,17), sicut postea luculenter apparuit ex renovatione eorumdem stigmatum in corpore ipsius mirabiliter facta et clarissime demonstrata.
2 Exinde tanta se carnis maceratione afflixit, quod, sanus et infirmus, corpori suo nimis austerus existens vix aut nunquam sibi voluit indulgere.
3 Propter quod, die mortis eius instante, confessus est se multum peccasse in fratrem corpus.
4 Quadam autem vice, solus ibat prope ecclesiam Sanctae Mariae de Portinncula, plangendo et eiulando alta voce (cfr. Ez 27,30; Mar 5,38).
5 Quem audiens, quidam vir spiritualis putavit ipsum pati infirmitatem aliquam vel dolorem, et pietate motus circa eum, interrogavit illum cur fleret.
6 At ille dixit: “Plango passionem Domini mei, pro quo non deberem verecundari alta voce ire piorando per totum mundum”.
7 Ille vero coepit cum ipso similiter plangere alta voce.
8 Saepe etiam cum ab oratione surgebat, videbantur eius oculi pleni sanguine quia fleverat multum amare.
9 Non solum autem affligebat se in lacrimis, sed etiam abstinentia cibi et potus, ob memoriam Dominicae passionis.
15.
1 Unde cum sederet aliquando ad manducandum cum saecularibus et dabantur ei aliqua cibaria delectabilia corpori suo, parum gustabat ex eis, aliquam excusationem praetendens ne videretur ea propter abstinentiam dimisisse.
2 Et quando comedebat cum fratribus, in cibis quos edebat saepe ponebat cinerem, dicens fratribus in abstinentiae suae velamen, fratrem cinerem esse castum.
3 Cum autem semel ad manducandum sederet, dixit ei quidam frater quod beata Virgo in hora comestionis ita fuerat paupercula quod non habebat quid daret filio suo ad manducandum.
4 Quod audiens, vir Dei suspiravit cum magno dolore, mensaque relicta, panem super nudam terram comedit.
5 Multotiens vero cum sederet ad manducandum, parum post comestionis initium subsistebat non comedens neque bibens, suspensus circa caelestia meditanda.
6 Nolebat enim tunc verbis aliquibus impediri, alta suspiria ex intimo cordis emittens, dicebat etiam fratribus, ut semper cum audirent eum taliter suspirantem, laudarent Deum et pro ipso fideliter exorarent.
7 Haec de suo fletu et abstinentia diximus incidenter ut ostenderemus ipsum post dictam visionem et allocutionem imaginis Crucifixi fuisse usque ad mortem semper Christi passioni conformem.