1 Quidam fratres dixerunt beato Francisco: “Pater, nonne vides quod episcopi non permittunt nos aliquando praedicare, et pluribus diebus faciunt nos stare otiosos in una terra, antequam possimus verbum Domini nuntiare. 2 Melius esses quod impetrares a domino papa privilegium super hoc, et esset salus animarum (cfr. 1Pet 1,9)”
3 Quibus ipse respondit cum magna reprehensione, dicens: “Vos, fratres Minores! non cognoscitis voluntatem Dei, et non permittitis me convertere totum mundum, sicut Deus vult; 4 nam ego volo per sanctam humilitatem et reverentiam primo convertere praelatos: qui, cum viderint vitam nostram sanctam, et humilem reverentiam ad eos, rogabunt vos quod praedicetis et convertatis populum; atque ipsum vocabunt ad praedicationem, melius quam privilegia vestra, quae vos ducent ad superbiam. 5 Et si fueritis separati ab omni avaritia (cfr. Luc 12,15), et induxeritis populum ut reddant ecclesiis jura sua, ipsi rogabunt vos quod audiatis confessiones populi sui, licet de hoc non debeatis curare; nam, si conversi fuerint, bene invenient confessores. 6 Ego enim pro me volo hoc privilegium a Domino, ut nunquam ab homine habeam aliquod privilegium, nisi omnibus reverentiam facere, et per obedientiam sanctae regulae plus exemplo quam verbo convertere universos”.