1 Affirmabat fratres Minores hoc novissimo tempore aDomino missos (cfr. Iudas 18; Ioa 1,6), ut peccatorum obvolutis caligine lucis exempla monstrarent. 2 Suavissimis dicebat se repleri odoribus (cfr. Ex 29,18; Ioa 12,3) et unguenti pretiosi (cfr. Mat 26,7) virtute liniri, cum sanctorum fratrum qui erant per orbem dispersi audiebat magnalia (cfr. Act 2,11).
3 Accidit quadam vice fratrem quemdam, coram uno nobili viro de insula Cipri, in fratrem alium verba jactare(cfr. Iob 18,2) iniuriae. Qui cum cerneret ex hoc fratrem suum aliquantulum perturbatum, statim in suimet vindictam accensus assumpsit stercus asini; 4 et ori proprio ipsum dentibus conterendum immisit, dicens: “Stercus commasticet lingua quae in fratrem meum iracundiae venenum effudit (Prov 23,32)!”. 5 Aspiciens autem hoc vir ille, stupore attonitus, valde aedificatus abscessit, atque ex tunc se et omnia sua voluntati fratrum exposuit.
6 Hoc itaque fratres omnes ex more servabant ut si quis eorum, aliquando, verbum injuriae vel turbationis alteri intulisset, statim protinus in terram prostratus (cfr. 2Mac 10,4), pedem fratris turbati osculabatur et humiliter veniam postulabat. 7 Exsultabat sanctus pater in talibus, cum filios suos audiebat ex seipsis exempla sanctitatis educere, atque benedictionibusomni acceptione dignissimis (cfr.1Tim 1,15) illos fratres accumulabat, qui verbo vel opere ad (cfr. Col 3,17) Christi amorem inducerent peccatores; 8 nam animarum zelo quo ipse erat perfecte repletus (cfr. Act 5,17), volebat filios suos sibi vera similitudine respondere.