1 Quodam tempore, cum de quadam sua infirmitate maxima aliquantulum convaluisset, visum fuit sibi quod habuisset aliquantulam pietantiam in illa infirmitate, licet parum comedisset; 2 et exsurgens quadam die, cum adhuc non esset liberatus de febre quartana, fecit convocari populum civitatis Assisii, in Platea, ad praedicationem.
3 Finita autem praedicatione, praecepit populo ut nullus inde recederet donec rediret ad ipsos; et intrans ecclesiam episcopatus Sancti Rufini cum multis fratribus et fratre Petro Cathanii, qui fuerat canonicus ejusdem ecclesiae et primus generalis minister fuit electus a beato Francisco, 4 dixit eidem fratri Petro, praecipiens per obedientiam, ut absque contradictione faceret quidquid diceret sibi. Respondit ei frater Petrus: “Frater, nec possum, nec debeo aliud velle et facere de me et de te nisi quod placet tibi”.
5 Exuens ergo tunicam suam, beatus Franciscus praecepit ei ut cum corda ligata ad collum ejus traheret ipsum nudum coram populo, usque ad locum ubi praedicaverat. 6 Alteri autem fratri praecepit ut acciperet unam scutellam, plenam cinere et ascenderet ad locum ubi praedicaverat, 7 et quando esset tractus usque ad locum illum projiceret illum cinerem super vultum ejus. Iste tamen non obedivit sibi in hoc, propter nimiam compassionem et pietatem qua motus fuit super eum. 8 Sed frater Petrus, accipiens cordam ligatam ad collum ejus, trahebat ipsum post se, sicut praeceperat ei. Ipse autem plangebat fortissime, et alii fratres cum eo lacrimas maxime compassionis et amaritudinis emittebant.
9 Cumque sic ductus fuisset nudus coram populo usque ad locum ubi praedicaverat, dixit: “Vos, et omnes qui meo exemplo saeculum derelinquunt et intrant religionem et vitam fratrum, creditis me esse sanctum hominem, 10 sed Deo et vobis confiteor quod in ista mea infirmitate comedi carnes et brodium carnibus conditum”. 11 Et coeperunt quasi omnes plangere super ipsum prae nimia pietate et compassione, maxime quia tunc erat tempus hiemale et frigus valde intensum, necdum erat liberatus a febre quartana.
12 Et percutientes pectora sua accusabant seipsos, dicentes: “Si iste sanctus pro justa et manifesta necessitate cum tanta verecundia sui corporis se accusat, 13 cujus vitam novimus esse sanctam, quem etiam propter nimiam abstinentiam et austeritatem, quam fecit corpori suo ab initio suae conversionis ad Christum, cernimus vivum in carne jam quasi praemortua, 14 quid faciemus, nos miseri, qui toto tempore vitae nostrae viximus et continue vivimus secundum desideria carnis (cfr. Eph 2,3)?”.