103
1 Manente ipso apud Senas, contigit illuc venire quemdam de Ordine Praedicatorum, virum quidem spiritualem (cfr. Os 9,7) et sacrae theologiae doctorem.
2 Visitato igitur beato Francisco, ipse pariter et sanctus diu de verbis Domini (cfr. Ioa 3,34) dulcissima collatione fruuntur.
3 Interrogavit autem eum dictus magister de illo Ezechielis verbo: Si non annuntiaveris impio impietatem suam, animam eius de manu tua requiram (cfr. Ez 3,18).
4 Dixit enim: “Multos, bone pater, ipse cognosco, quos sciens esse in peccato mortali, non semper eis impietatem suam annuntio.
5 Numquid de manu mea talium animae requirentur (cfr. Ez 3,18)?
6 Cui, cum beatus Franciscus idiotam se diceret, et ideo magis docendum ab eo, quam supra Scripturae sententiam respondere, adiecit humilis ille magister:
7 “Frater, licet ab aliquibus sapientibus verbi huius expositionem audierim, libenter tamen super hoc tuum reciperem intellectum”.
8 Dixit ad eum beatus Franciscus: “Si verbum universaliter debet intelligi, taliter ego accipio, quod servus Dei (cfr. Dan 6,20) sic debet vita et sanctitate in se ardere, ut luce (cfr. Ioa 5,35) exempli et lingua conversationis (cfr. 1Tim 4,12) omnes impios reprehendat.
9 Sic, inquam, splendor vitae eius et odor famae ipsius omnibus annuntiabit iniquitatem (cfr. Ez 3,19) eorum”.
10 Plurimum itaque vir ille aedificatus abscedens, dixit sociis beati Francisci: “Fratres mei, theologia viri huius, puritate et contemplatione subnixa, est aquila volans (cfr. Iob 9,26); nostra vero scientia ventre graditur super terram (cfr. Gen 1,20.22; 3,14)”.