116
1 In eremo fratrum de Sartiano malignus ille, qui semper profectibus invidet filiorum Dei (cfr. Rom 5,2) tale quiddam erga sanctum praesumpsit.
2 Videns namque sanctum santificari adhuc (cfr. Apoc 22,11), nec pro hesterno hodiernum intermittere lucrum (cfr. Iac 4,13), cum nocte quadam ad orationem vacaret (cfr. 1Cor 7,5) in cellula, vocavit eum ter (cfr. 1Re 3,8) dicens: “Francisce, Francisce, Francisce”.
3 Qui respondit dicens: “Quid vis (cfr. Mar 9,37; Mat 20,21)?”.
4 Et ille: “Nullus est in mundo peccator, cui, si conversus fuerit (cfr. Ez 33,9), non indulgeat Dominus; sed quicumque semetipsum poenitentia dura necaverit, in perpetuum misericordiam non inveniet (cfr. Dan 3,39)”.
5 Statim sanctus per revelationem cognovit hostis astutiam (cfr. Gal 1,12; Sir 1,6), quomodo nisus fuerit eum ad tepida revocare.
6 Quid ergo? Non destitit inimicus aliud inferre certamen.
7 Cernens enim quod laqueum sic occultare non potuit, alium laqueum (cfr. Ps 139,6) praeparat, carnis videlicet incentivum.
8 Frustra tamen, quoniam qui spiritus deprehendit versutiam, carne sophisticari non potuit.
9 Immittit ergo in eum diabolus gravissimam tentationem luxuriae.
10 At beatus pater, statim ut percipit, veste deposita, chordula durissime se verberat, dicens: “Eia, frater asine, sic te manere decet, sic subire flagellum.
11 Tunica religionis est, furari non licet; si quo vis pergere, perge (cfr. Is 40,4; 1Re 30,13)!”.
117
1 Videns autem propter disciplinas tentationem non discedere, cum tamen iam livoribus membra cuncta pinxisset, aperta cellula, foras exiit (cfr. Mar 14,68) in hortum, et in magnam nivem demersit se nudum.
2 Accipiens autem nivem plenis conficit manibus, et ex ea in modum pilae septem glebas compingit (cfr. Iob 38,38).
3 Quas sibi proponens, coepit alloqui corpus:
“Ecce”, inquit, “haec maior uxor tua est; porro istae quattuor duo sunt filii, et duae filiae tuae; reliquae duae servus sunt et ancilla, quos ad serviendum habere oportet.
4 Et festina”, inquit, omnes induere, quoniam frigore moriuntur.
5 Si autem eorum multiplex sollicitudo molestat, uni Domino sollicitus servi (cfr. Mat 4,10)!”.
6 Illico diabolus confusus abscedit, sanctusque in cellam revertitur glorificans Deum (cfr. Luc 2,20).
7 Quidam spiritualis frater, qui tunc vacabat orationi (cfr. 1Cor 7,5), luna clarius incedente (cfr. Iob 31,36), totum intuitus est.
8 Sanctus autem, comperto postomodum quod ille se in nocte vidisset, dolens multum, praecepit ut rem nulli detergeret, donec in saeculo viveret (cfr. Tit 2,12).