122
1 Devenit aliquando sanctus cum socio ad ecclesiam quamdam longe ab habitatione sitam, et solitariam orationem offerre (cfr. Tob 12,12) cupiens, admonet socium dicens: “Vellem, frater, hic solus hac nocte manere.
2 Vade ad hospitale et ad me summo mane revertere!”.
3 Cum ergo solus persisteret orationes longas ac devotissimas Domino fundens (cfr. Ps 141,3; Mat 23,14), circumspicit tandem, ubi caput ad dormiendum reclinet (cfr. Mat 8,20).
4 Et subito turbatus spiritu (cfr. Ioa 13,21), pavere et taedere coepit (cfr. Mar 14,33), corpore vero ex omni parte contremere.
5 Sentiebat liquido contra se diabolicas impugnationes, super tectum vero domus catervas daemonum cum strepitu discurrentes.
6 Surrexit itaque protinus, et egressus foras (cfr. Mat 26,75), crucis signaculum fronti imprimens dixit: “Ex parte omnipotentis Dei (cfr. Apoc 16,14), dico vobis, daemones, ut quidquid vobis permissum est, in meo corpore faciatis.
7 Libens sustineo, quia cum maiorem inimicum non habeam corpore, vindicabis me de adversario (cfr. Luc 18,3) meo, dum in ipso vice mei exercebitis ultionem (cfr. Num 33,4)”.
8 Itaque qui propter spiritum deterrendum convenerant, spiritum promptiorem in carne infirma (cfr. Mat 26,41) cernentes, pudore confusi (cfr. Ps 70,13) protinus evanescunt.
123
1 Mane facto (cfr. Ioa 21,4), revertitur ad eum socius, et inveniens sanctum coram altari (cfr. 3Re 8,31) prostratum, exspectat extra chorum, oratque interim ipse coram cruce ferventer.
2 Et, ecce, factus in ecstasi, videt inter multas in caelo sedes (cfr. Apoc 4,1-4) unam caeteris digniorem, ornatam pretiosis lapidibus (cfr. Est 15,9), omnique gloria praefulgentem.
3 Miratur intra se nobilem thronum, et cuius sit, tacitus pensat (cfr. Dan 4,16).
4 Audit inter haec vocem dicentem sibi (cfr. Act 9,4): “Sedes ista unius de ruentibus fuit, et nunc humili Francisco servatur”.
5 Demum ad se reversus (cfr. Act 12,11) frater videt beatum Franciscum ab oratione exire, moxque, in modum crucis prostratus, ipsum non ut mundo viventem, sed quasi iam caelo regnantem alloquitur dicens: “Deprecare pro me Filium Dei, pater, ut mihi peccata non imputet (cfr. Ps 31,2)!”.
6 Extendens manum vir Dei (cfr. Mat 14,31; 3Re 13,4) allevat ipsum (cfr. Act 3,7), cognoscens aliquid ei fuisse in oratione monstratum.
7 Tandem recedentibus inde, interrogat frater ille beatum Franciscum dicens (cfr. Mat 21,41.42): “Quid de te, pater, tua tibi ministrat opinio?”.
8 Qui respondit: “Videor mihi maximus peccatorum, quoniam si aliquem sceleratum tanta fuisset Deus misericordia prosecutus, decuplo me spiritualior esset”.
9 Ad haec statim in corde fratris dixit Spiritus: “Cognosce, quod vera fuit visio (cfr. Dan 8,26) quam vidisti, quoniam ad sedem superbia perditam humilitas levabit humillimum”.