1 Cum in palatio episcopatus Assisii jaceret infirmus, et plus solito videretur aggravata manus Domini (cfr. Apoc 2,11; 20,6) super eum, 2 timens populus Assisii, si de nocte moreretur, ne fratres tollerent sanctum corpus ejus, et ipsum deferrent ad aliam civitatem, constituerunt ut qualibet nocte, extra murum palatii, in circuitu custodiretur ab hominibus diligenter.
3 Ipse autem pater sanctissimus ad consolandum spiritum suum ne deficeret aliquando ex vehementia dolorum quibus continue affligebatur, saepe in die faciebat Laudes Domini a sociis suis decantari; 4 hoc etiam faciebat in nocte ad aedificationem et consolationem illorum saecularium qui propter ipsum extra palatium vigilabant.
5 Considerans autem frater Helias quod beatus Franciscus in tanta aegritudine ita se confortaret in Domino et gauderet, dixit ad eum: “Carissime frater, de omni laetitia quam pro te et sociis tuis in tua infirmitate ostendis sum valde consolatus et aedificatus; 6 sed, licet homines hujus civitatis te venerentur pro sancto, tamen, quia credunt firmiter propter hanc infirmitatem tuam incurabilem te in proximo moriturum, 7 audientes hujusmodi Laudes cantari die noctuque, possent dicere intra se: Quomodo hic tantam laetitiam ostendit qui est prope mortem? Deberet enim cogitare de morte”.
8 Dixit ad eum beatus Franciscus: “Recordaris cum apud Fulginium visionem vidisti, et dixisti mihi quod quidam tibi dixerat quod non debebam vivere nisi duobus annis? 9 Antequam illam visionem videres, per gratiam Dei, qui omne bonum suggerit (cfr. Ioa 14,26)cordi et ponit in ore (cfr. Is 59,21) suorum fidelium, saepe in die et nocte considerabam finem meum (cfr. Ps 38,5); 10 sed ab illa hora qua visionem vidisti, fui magis sollicitus considerare quotidie diem mortis”.
11 Et statim ait cum magno fervore spiritus: “Dimitte me frater gaudere in Domino (cfr. Phip 4,4) et in laudibus ejus, in infirmitatibus meis (cfr. 2Cor 12,9), 12 quoniam, gratia Spiritus sancti cooperante, ita sum unitus et conjunctus cum Domino meo quod per misericordiam suam bene possum in ipso Altissimo jucundari”.