Suspiciens miratur aves per inane vagantes
Sermonis potuisse sui gravitate teneri,
Et tactum voluisse pati, placidumque dedisse
Carmen et attente laudes cecinisse supernas.
5 Gavisus fulsisse suo miracula iussu,
Propositum pedes explet iter quem meta diaetae
Excipit Albianum. Turbis ubi mane sequenti
Undique collectis sacra vult proponere verba;
Sed tot hirundinibus circumvolantibus auras
10 Et tenues querulo crepitantibus ore susurrus
Ipse replebatur locus, ut nullius ab ipsis
Iuxta se positis audiri dictio posset.
Tantis affectus garritibus ille: “Sorores”,
Inquit, “sufficiat vos hactenus esse locutas;
15 Nunc et ego dicam, nunc vestras vocibus aures
Inclinate meis, quod nec praesumo iubendum,
Sed vos auctoris moveat reverentia vestri,
Cuius ego sacras populis annuntio laudes”.
Finierat monitus: tenuere silentia cunctae,
20 Manseruntque locis nec praesumpsere moveri,
Donec ad extremum completus sermo fuisset.
Praesentes haec intuiti miracula, dicunt
Inter se: “Quia sanctus is est, meritoque colendus,
Cuius sic vox est authentica, cuius et ipsa
25 Turba volatilium non audet omittere iussus”.
Inde petens aliud castrum cui Graecia nomen
Imposuit, susceptus ibi dum forte moratur,
Non cane sed laqueo cursore lepusculus arte
Captus et insidiis, vivus conceditur illi.
30 Quem miseratus ait: “Cur vincla, lepuscule frater,
Cogeris ista pati, cum sis ita res fugitiva?
Cur non fugisti, ne decipereris ab isto
Venatore rudi, cuius te rete fefellit?
Multorum tibi debuerant exempla cavere,
35 Deceptusque semel ne decipiare secundo;
Propria te reddat nunc experientia cautum ».
Talia praemittens, illum vocat; ille vocantis
Confugit in gremium, factusque domesticus ultro,
Quamvis libertas sibi restituatur eundi
40 Quo velit, exemptus vinclis non exit in arvum,
Sed redit in latebras, serviturusque iubenti
Francisco mavult regredi quam liber abire.
Sic et aves et quadrupedes notissima sancti
Mansuetudo viri sibi commansuescere cogit.
45 Nec solum fervet pietate volucribus auras
Restituente, feris silvas, sed piscibus undas.
Accidit inde fide maius, mirabile dictu,
Cum piscatoris magnum devotio piscem
Praesentasset ei, tanto gratantius auro
50 Suscipiens fratremque vocans: “In sanguine, frater,
Utilitas mihi parva tuo consistere posset;
Absit ut ergo meos brevis oblectatio sensus
Incitet, ut longum vitae tibi subtrahat usum:
Liber et indemnis ad avita revertere tecta”.
55 Dixit, et in medias salvandum reicit undas.
Qui libertatis quamvis dispendia passus,
Exitiique metum, tamen imperterritus altas
Fluminis egrediens latebras, in margine coram
Servatore suo ludit, nullumque recusat
60 Accessum tactumve pati: fiducia tanta
Expertae pietatis inest; nec ludere cessat,
Donec eum tandem iubeat Franciscus abire.
Cuius praeceptum non ausus omittere, corpus
Concolor argento medio tenus amne recondit.
65 Inde recedentem gravis infestatio morbi
Franciscum cogit decumbere, sed medicinam
Exhibitura suo Christi clementia servo
In vinum convertit aquas; quae potio gustum
Dulciter immutans naturalemque calorem
70 Confortans, morbi causas eliminat omnes.
Gratia nec soli Francisco summa medetur,
Sed per eum multis impendit utramque salutem.
Ad quem dum terras, dum praedia lustrat et urbes,
Urbis in introitu, quae dicitur Esculus, aegri
76 Conveniunt, et fit conflictus ut eius ab ipsis
Vestimenta queant vel saltem fimbria tangi.
Nam pro reliquiis vestes ipsius habentur,
Quas ita diripiunt ut vix incedat opertus.
Et panes illi praesentant, quos benedicat,
80 Quorum mica, sale fidei condita, Dolores
Mitigat et morbos levat et nocumenta relegat.
Aretii mulier partus gravitate laborans,
Sanctorum quaesita diu suffragia nullis
Impetrans precibus, nullis adiuta vel herbis
85 Vel gemmis vel carminibus, physicaeque scientum
Saepe sed incassum varias experta medelas,
Iam iacet exanimis, iam desperata videtur
Praesensisse manum resecantis stamina Parcae.
Lora superponunt lecto morientis amici,
90 Quae quia contigerat equitans in partibus illis
Franciscus, credunt aliquid virtutis inesse.
Protinus illa parit, claususque repagula foetus
Solvit, et egreditur obtusa cubilia ventris.
A simili funem Francisci, quo quasi zona
95 Circa principium consueverat Ordinis uti,
In Castro Plebis habitans Gualfridus habebat:
Quem, ne sacra reum possessio redderet, aegris
Saepe superponens illum mulieribus, ampla
Impendebat eis solo solatia tactu.
100 Tuscanella refert, testatur Narnia, narrat
Eugubium, quod ibi puer extenuatus et aeger,
Hic mulier nulla discernens luce colores,
Virque paralyticus, ibi femina quam manuale
Incurvans utriusque manus contractio nervos
305 Inflans articulos nihil exercere sinebat,
Francisci pia pertulerint suffragia, verbo
Contactuque brevi longos curantia morbos.
Horribilis quemdam vexabat passio fratrem:
Saepe volutatur spumans, alliditur, artus
110 Discerpens et dilanians, et rictibus ora
Distorquens: et nunc se contrahit in breve, nunc se
Porrigit in longum, furibundaque lumina torvum
Versat et astantes terret stridore minaci.
Talia perpessum Francisci dextera signat
115 Exorcismatibus sanctae crucis et benedicit.
Tam sacra tam sacri nequit exorcismata ferre,
Sed, vexilla videns divina, diabolus exit
Tristis, ad excussum numquam rediturus asylum.
Dum sic antiqui furias eliminat hostis
120 Sanctus et humanae contraria quaeque saluti,
Zelum concipiunt et spiritualis ab illo
Militiae triginta viri vexilla capessunt.
Sancti devota Gemini susceptus in urbe,
Obnixis precibus pulsatur ab hospite, cuius
125 Uxorem miseram dudum possederat hostis,
Ut sacro dignetur opem sibi ferre precatu.
Blandas ille preces exaudit iusta petentis,
Tresque vocans fratres: “Nullus vacet angulus”, inquit,
“Unum quisque trium teneat, quartumque tenebo;
Sitque figura quasi contradictoria, quae nos
In cruce disponat, ne spiritus iste malignus
Confidat se posse manus evadere nostras”.
His ita dispositis: “Quid”, ait, “nequissime daemon?
An nescis, an dissimulas quod corpora soli
135 Baptizata Deo sedem praebere tenentur?
Ergo tu, cum sis immundus spiritus, exi,
Sub poena tibi praecipio, nec vasa furori
Usurpare tuo divina, diabolus, aude”.
His illo flagrante minis et flagra minante,
140 Tam subito daemon abscedit tamque latenter,
Ut sibi Franciscus hunc illusisse, nec illam
Convaluisse putet. Sed res ex fine probantur;
Neve super vacuum quidquam dixisse putaret,
Accidit ut rursum processu non diuturni
145 Temporis intendens non illuc ire, sed illac
Forte videret eam; quae sensus et rationis
Compositae compos, grates utriusque salutis
Ignaro devota refert, liquideque fatetur,
Quod daemon et eo cogente recesserit, et non
150 Ausus eo fuerit interdicente reverti.
Tunc energumenis longe lateque medentem
Urbs de Castello devote suscipit, et pro
Obsessa muliére rogat, stridoribus altis,
Vocibus horrisonis populi turbante quietem.
155 Ille sibi fratrem praemittit, qui studiose
Investiget, utrum spontanea sive coacta
Humanis soleat turbare tumultibus urbem
Sive diabolicis. Obtemperat ille iubenti,
Et venit ut tentet quidnam sit; sed venientem
160 Franciscum non esse sciens obsessa cachinnat,
Et linguam profert, et nares rugat, et ore
Distorto varias intendit pingere larvas,
Et digitis interposito dat pollice ficum.
Ille quasi confusus abit, narratque cachinnum
165 Qualiter obsessae perpessus sit mulieris.
Aggreditur Franciscus eam: non sustinet eius
Inclusus daemon obsessaque foemina vultum,
Immo volutatur in terram. Voce iubetur
Ipsius mulier exsurgere libera; daemon
170 Exturbatus abit, nulloque revertitur ausu.
Sic exturbantis Furias, facientis in orbe
Signa, diaetantis aegros, relevantis onustos
Mos est Francisci, dum praedicat, omnia certis
Explanare modis, uno persistere vultu,
175 Nullius faciem contemnere vel revereri.
Verum non uno plus paupere mille potentes
Extimet, aut uno plus simplice mille peritos;
Sed neque iudicio refert ipsius, an uni
Praedicet an multis, operosus praedicat uni
180 Ut multis, multis impraemeditatus ut uni.
Circumspecta tamen facundia non apud omnes
Est eadem, nec voce rudes informat eadem
Qua monet instructos: rudibus communia quaedam
Ad confirmandos hominum facientia mores,
185 Et quid de vitio, quid de virtute sequatur,
Historiasque patrum, liquideque probantia sanctos
Vivere post mortem, miracula gestaque Christi
Et praecepta refert, et compungentia mentes
Sanctorum tormenta quibus meruere coronam;
190 In quo iustitiae consistant sive reatus,
Et quae poena reos maneat, quae praemia iustos.
His autem, quos et doctrina celebrior et mens
Altior et sensus provexit acutior, unam
De mediis texit vigintiquatuor artem,
195 Et quid virtutes confoederet indicat, et quo
Ordine descendant ex primis quatuor omnes;
Quis medium reperire labor, quam lubrica vitae
Semitam quam graviter possint extrema caveri.