32.
1 Sanctus Christi confessor Franciscus omni studio praecavebat, ne, sanctae summaeque paupertatis metas transiliens, ad superflua quoquo modo difflueret, ita ut, magis semper ad indigentiam quam ad abundantem sufficientiam vel excessum declinans, usque ad maximae necessitatis exigentiam, vix vasculum saltem in domo relinqueret.
2 Quid de cibariis delicatis aut vini potu, quidve de aliorum etiam vilium superfluitate dicamus, cum et rarissime coctis utens, ea cineribus vel aqua frigida commisceret, et de ipsa sufficienter aqua non biberet?
3 Difficillimum enim asserebat necessitati satisfacere et voluptati non obedire.
4 Saepius quoque, cum poenitentiam praedicans circuiret et invitatus refectionem in domibus saecularium sumeret, visus quidem comedere carnes, ad os manum ducebat,
5 sed tantum propter Evangelii verbum, quo dicitur: Edentes et bibentes quae apud illos sunt (Luc 10,7), minimum quid perraro degustans, reliquas in sinum subtili cautela mittebat.
6 Nuda humus dormire coacto, tunicula tantum interposita, lectus eras; et saepius sedens, non iacens, inclinato ad lignum vel lapidem capite, dormitabat.
7 Accidit quoque ut, infirmitatis necessitate de pullo quadam vice manducans, viribus postmodum utcumque resumptis, cuidam fratrum districte praeciperet ut, collo ipsius fune ligato, eum tamquam latronem per medium civitatis Assisii duceret et praeconia nihilominus voce clamaret:
8 “Ecce, videte glutonem, qui se gallinarum carnibus impinguavit, quas secreto vobis ignorantibus manducavit”.
9 Factumque est ut multi, ad tam mirandum compuncti spectaculum lacrimabili nimirum voce lugerent, seseque miserrimos, veluti quotidianis voluptatibus deditos, proclamarent.
33.
1 Multa quoque in hunc modum saepius faciebat, ut et semetipsum perfecte contemneret, et ad sui contemptum caeteros provocaret.
2 Sed et hic verissimus sui contemptor, cum non immerito magnificaretur ab omnibus (cfr. Luc 4,15), mirabiliter favorem hominum, solus se vilissimum reputans, arcebat pro foribus.
3 Cum enim extolli se laudibus humanis audiret, alicui fratrum per obedientiam, graviter hoc ferens, iniunxit ut viliter ipsum a latere verbis contumeliosis afficeret, et adversus laudantium mendacia veritatis verba proferret.
4 Quem dum frater invitus rusticum et mercenarium inutilem appellaret, sanctissimus ille iucundo applausu subrisit
5 et sic exprobranti respondit: “Benedicat tibi Dominus (cfr. Ps 127,5), fili carissime, quia verissima loqueris, et talia filium Petri de Bernardone decet audire!”
6 Cupiens quoque se perfecte vilem ab omnibus reputari, peccata sua non erubuit in praedicatione publica confiteri;
7 sed et, si quid sinistri surreperet levi cogitatione de aliquo, id ipsum eidem de quo cogitaverat confitens, humiliter veniam postulavit ab illo.
8 Ex hoc ipso etiam leviter advertenti patebit, qualiter vir iste murmurationis et detractionis verba vitavit.
9 Quid plura? In omni genere perfectionis usque ad summum apicem pertingere cupiens, favorem summopere devitabat humanum,
10 et ut conscientia teste vas sanctificationis interius possideret (cfr. 1The 4,4), factus est sibimetipsi exterius tamquam vas perditum (cfr. Ps 30,13).