1 Puer quidam, puritate columbina et angelica innocentia decoratus, vivente s. Francisco, receptus ad Ordinem, cum staret in quodam locello ubi fratres in campolectis propter penuriam quiescebant; 2 et ad locellum illum venisset s. Franciscus, et de sero, dicto completorio, ad lectum quasi ante alios accessisset, ut postea de nocte, aliis dormientibus, ut sepe consueverat, surgeret, 3 ille puer posuit in corde suo sollicite explorare quo iret sanctus vel quid de nocte faceret cum surgebat.
4 Et ne sompnus ipsum deciperet, collocavit se in lectum iuxta s. Franciscum, et ligavit cordulam suam cum corda illius, ut sentiret cum sanctus exurgeret, ita quod s. Franciscus de tali ligatura nichil advertit.
5 Cum autem omnes profunde dormirent, s. Franciscus surrexit; et cordam suam sentiens detineri, exolvit illam a corda pueri, ita caute quod puer nullo modo persensit, et abiit in quemdam collem ubi iuxta locum erat silva pulcherrima ad orandum solus.
6 Puer autem, cum excitasset et invenisset cordam sancti a sua cordula dissolutam, statim surrexit, ut s. patrem, sicut proposuerat, exploraret. 7 Cum autem invenisset ostium apertum per quod intrabatur in silvam, advertens quod illic sanctus exisset, statim post eum in silvam intravit et perrexit usque ad dicti collis cacumen, ubi s. Franciscus se fixerat ad orandum. Et cum puer staret aliquantulum, a longe incepit audire multorum colloquia.
8 Et appropinquans ut clarius que loquebantur perciperet, et ecce vidit lucem mirabilem, que b. Franciscum undique circumdabat; et in ipsa luce Cristum et b. Virginem gloriosam et b. Iohannem Baptistam et Evangelistam et maximam multitudinem angelorum loquentes cum b. Francisco. 9 Que omnia puer aspiciens et tremebundus hec audiens, factus in extasi, in via, per quam rediturus erat sanctus, quasi mortuus cecidit.
10 Completa vero collocutione tam admirabili et tam sacra, s. Franciscus rediebat ad locum; et in ipso reditu, cum adhuc nox esset, cum pedibus invenit dictum puerum, quasi mortuum iacentem in semita. 11 Cui s. pater compatiens et piis brachiis levans, sicut bonus pastor, oviculam propriam ad lectum reportavit. Et sciens postea ab eodem puero visionem predictam quam viderat, precepit ut nulli, dum ipse sanctus viveret, indicaret.
12 Puer vero tenuit preceptum et in magna gratia Dei et devotione s. Francisci crevit, et valens homo in Ordine bene finivit. Et ipse post mortem s. Francisci hoc fratribus revelavit.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.