1 Illi sancti socii p.n. Francisci, pauperes quidem rebus, divites autem Deo, non querebant in auro divites fieri vel argento, sed sollicitissime procurabant ditari sanctis virtutibus, quibus ad veras et eternas divitias pervenitur. 2 Unde accidit quadam die quod fr. Masseus, unus de electis sociis s. patris, cum de Deo tam ipse quam socii loquerentur, unus eorum dixit quod erat quidam Dei amicus, qui magnam active vite et contemplative gratiam possidebat.
3 Et cum hiis habebat profundissimum humilitatis abissum, qua se peccatorem maximum existimabat; que humilitas illum sanctificabat et confirmabat, et crescere in dictis donis continue faciebat; et, quod melius est, nunquam eum a Deo cadere permittebat.
4 Que miranda ut fr. Masseus audivit et adverteret illum esse thesaurum vite et eterne salutis, tanto exarsit amore ad habendam dicte humilitatis virtutem, Dei amplexu dignissimam, 5 quod in fervore magno ad celum elevans faciem, voto se strinxit firmissimo nunquam velle in isto mundo letari, donec humilitatem illam preclarissimam in anima sua sentiret adesse.
6 Et hoc voto et s. proposito facto, stabat continue in cella reclusus, et coram Deo gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) continue se mactabat; quia videbatur sibi se esse hominem penitus dignum inferno, 7 nisi ad illam humilitatem sanctissimam perveniret, qua ille amicus Dei, quem audierat, plenum virtutibus, inferiorem se omnibus reputabat, immo penitus se dignum extimabat inferno. 8 Et dum sic tristis fr. Masseus per dies plurimos permansisset, in fame et siti et multis lacrimis se mactando, accidit quod quadam die intravit in silvam; et eundo per ipsam, pro dicto desiderio vehementi emittebat luctuosos clamores et lacrimosa suspiria, postulando dictam virtutem a Deo sibi dari.
9 Et quia Dominus sanat contritos corde (cfr. Luc 4,18)et exaudit voces humilium, facta est sibi vox de celo, bis clamans: “Fr. Massee, fr. Massee!”. Qui per Spiritum sanctum Cristum benedictum esse cognoscens, respondit: “Domine mi, Domine mi!”. Et Dominus ad eum: “Quid vis dare, quid vis dare ad hanc gratiam possidendam?” 10 Et fr. Masseus respondit: “Domine mi, oculos capitis mei”. Et Dominus ad eum: “Et ego volo quod oculos et gratiam habeas!”. Frater autem Masseus remansit in tanta gratia optate humilitatis et lumine Dei, quod continue erat in iubilo.
11 Et sepe, quando orabat, faciebat quemdam iubilum uniformem, et voce obtusa faciebat, quasi columbus: “u.u.u.”, ac facie ylari et iocunda contemplationi vacabat; et super hoc humilissimus factus, se cunctis hominibus minimum reputabat.
12 Interrogavit ipsum fr. Iacobus de Fallerono, sancte memorie, quare versum non mutabat in iubilo. Qui respondit cum magna letitia: “Quia, cum in una re invenitur omne bonum, non oportet quod varietur versum”. Deo gratias!