1 Quidam iuvenis, valde nobilis et delicatus, venit ad Ordinem s. Francisci. Qui indutus habitu fratrum, post aliquot dies, dyabolo instigante, cepit habere in tanta abominatione habitum quem gerebat, quod videbatur sibi portare saccum vilissimum. 2 Et propterea horrebat manicas, abominabatur caputium et ipsam longitudinem tunice et eius asperitatem tanquam importabilem sarcinam estimabat. 3 Unde factum est quod, crescente religionis fastidio, deliberavit penitus reicere habitum et redire ad vomitum seculi.
4 Magister autem eius, cui dictus iuvenis commissus a principio fuerat, docuerat eum quod, quando transiret ante altare conventus, in quo servatur sanctissimi Cristi corpus, cum magna reverentia, genibus flexis, discooperto capite et cancellatis manibus, inclinaret. Dictus autem iuvenis hoc semper sollicite observabat.
5 Accidit autem quod illa nocte qua deliberaverat dimittere habitum et redire ad seculum, oporteret eum ante altare transire, ubi ex preterite consuetudinis studio et more solito genuflexit. 6 Et statim fuit tractus in spiritu, et ostensa est sibi mirabilis visio: nam vidit quasi multitudinem infinitam coram eo processionaliter transeuntem. 7 Omnes vero qui in illa processione beata bini incedebant, erant vestiti ornamentis pretiosis diasparis; facies autem eorum et manus et quicquid apparebat de corpore sole splendidius radiabat. 8 Et ibant cum cantu et iubilo angelorum sollempnissime et dulcissime decantando; inter quos duo nobiliores ceteris incedebant, tanta claritate vallati quod mirandum stuporem aspicientibus ingerebant.
9 Et quasi circa finem processionis predicte vidit etiam quemdam tanta gloria decoratum, quod videbatur quasi novus miles ab omnibus singulariter honorari. 10 Dictus autem iuvenis, hoc videns, mirabatur et nesciebat quid esset, nec interrogare transeuntes audebat nec poterat, nimia dulcedine stupefactus.
11 Sed cum processio pertransisset et ipse adhuc videns extremos, resumens audaciam cucurrit ad illos, et interrogans dixit: “O carissimi, rogo vos, quod dicere placeat qui sunt isti tam admirabiles quos continet hec veneranda processio?”.
12 Illi vero, convertentes ad eum splendidissimas facies, dixerunt: “Nos sumus omnes fratres Minores, qui venimus modo de gloria paradisi”. Et ille, rursum interrogans, ait: “Qui sunt illi duo, qui tam excellenter super alios rutilant?”. Responderunt: “Illi duo ceteris clariores sunt s. Franciscus et s. Antonius.
13 Ille autem ultimus tantum honoratus est quidam sanctus noviter mortuus, quem, quia valenter contra temptationes pugnavit et usque in finem perseveravit in s. proposito, ad gloriam regni eterni cum gloria et triumpho perducimus, non solum comitantibus sanctis, sed etiam letantibus angelis. 14 Ista vero vestimenta diaspari, que nos tam decora portamus, data sunt nobis propter asperas tunicas, quas in religione patienter detulimus; et gloriosa claritas, quam tu vides, data est nobis a Deo propter humilem penitentiam quam fecimus, et propter s. paupertatem et obedientiam et castitatem mundissimam, quam usque in finem ylari mente servavimus.
15 Unde, fili, non durum tibi sit saccum religionis tam fructuosum deferre, quia in sacco b. Francisci, amore D.n. Ihesu Cristi mundum spernendo, carnem (cfr. 1Ioa 2,16) mortificando et contra diabolum fortiter dimicando viriliter te habebis, nobiscum simili veste et claritate fulgebis”.
16 Et hiis dictis, iuvenis ad se rediit et, confortatus ex ipsa visione, omnem temptationem abiecit, culpam coram guardiano et fratribus recognovit, asperitatem penitentie et indumenti ut delicias de cetero concupivit. 17 Et sic mutatus in melius, in sancta vita finivit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.