1 Multi sunt, qui dum peccant vel iniu-riam recipiunt, saepe inculpant inimicum vel proximum.
2 Sed non est ita: quia unusquisque in sua potestate habet inimicum, videlicet corpus, per quod peccat.
3 Unde beatus ille servus (Mat 24,46), qui talem inimicum traditum in sua potestate semper captum tenuerit et sapienter se ab ipso custodierit;
4 quia, dum hoc fecerit, nullus alius inimicus visibilis vel invisibilis ei nocere poterit.