32 Semel etiam frater Iuniperus intrans Viterbium ad sui confusionem se totaliter denudavit. Et positis saraballis super caput suum, ligavit habitum cum chorda in modum fasciculi et posuit in suo collo; et sic ivit nudus usque ad plateam publicam civitatis. Cum autem ibi sederet, iuvenes ipsum non immerito putantes insanus eum derisoriis verbis, luto et lapidibus impetebant. Cum vero diu ab ipsis fuisset illusus et afflictus, sic nudus ad conventum accessit. Fratres vero ipsum cernentes confusi et scandalizati, turbatione succensi, ipsum duris increpationibus et iniuriis sagitantes alii carcere, alii suspendio, alii ipsum dignum indicabant adustione. Frater vero Iuniperus omnia cum gaudio audiebat et cum hilaritate magna se dignum omnibus illis poenis et maioribus pro tanto scandalo asserebat.