1.
1 Fuit igitur in vallis Spoletanae finibus, civitate Assisio, vir quidam nomine Franciscus, negotiator officio, praedives transitoriis opibus, sed iustitiae pauper operibus (cfr. Tit 3,5).
2 Nam a primaevo aetatis suae tempore in mundi vanitatibus indecenter nutritus, suis etiam nutritoribus insolentior est effectus.
3 Quid multa? Hic saeculi miserrimae felicitati et gloriae penitus intendebat; caeterosque in his praeire conatus, cordis inquieti lasciviam iocis et lusibus, gestu et habitu, verbis impudicis et cantibus ostentabat.
4 Et cum esset pecuniarum cautissimus conquisitor, etsi in dispensando vel retinendo largitatis medium non tenebat, plus tamen in partem prodigalitatis quam avaritiae declinabat.
5 Unde cum propter inanem suorum dissipationem videretur affabilis et humanus, multorum ob hoc sibi cohaerentium caudam post se traxit (cfr. Apoc 12,4) iniquam, qui ipsum veluti caput et ducem sequebantur praecipites ad ruinam.
6 Sic, suorum complicum stipatus agminibus, usque ad annum aetatis suae fere vigesimum quintum in via perditionis incessit;
7 donec ad declarandam mirabilium suorum (cfr. Ps 110,4) gloriam Domino complacuit, ut miranda in illo dexterae Excelsi mutatio (cfr. Ps 76,11) et in stuporis exemplum posteris fieret, respirandique in gratiam peccatoribus spem praeberet.
2.
1 Aggreditur itaque primum divina miseratio, ad illius multorumque salutem, corporalibus molestiis erroneum revocare, et diutinis attritum languoribus coegit iam solitis dissimilia cogitare;
2 sicque factum est ut inciperet, etsi non plene, mansuescere sub flagellis, quod antea nesciebat in prosperis.
3 Tandem namque tantillo virium resumpto, ut baculi adminiculo sustentatus incederet, totam ei circumiacentem contemplanti provinciam quodam modo taedium generabat quidquid visu pulchrum in desiderio prius habuerat; sed et talium amatores stultissimos reputabat.
4 Sed quoniam prosperitas post periculum facile consuevit incautos decipere, coepit vir iste, arridentibus iterum prosperis, adhuc sibi maiora prioribus de saeculi vanitate promittere, qui plene necdum perversae servitutis iugum excusserat de cervice (cfr. Gen 27,40).
5 Nam quodam nobili civitatis Assisii vanis laudibus augendisque pecuniis inhiante et ob hoc militaribus ornamentis ad eundum in Apuliam se parante, Franciscus, iam pristino corporis recuperato vigore, non minus divitiarum et gloriae cupidus, eidem nobili sociare se studuit, veluti qui levis animo iam iam paternae correctionis non meminit.
6 Sed in hoc satis est divini dispositio miranda consilii, quod is, qui iam pridem mansuescere coeperat per languores meritoque ad plenum corrigi flagellatus debuerat,
7 iam nunc secundo coepit inde mirabilius a suo proposito revocari, unde rationabiliter videbatur ad hoc debuisse potius animari.
3.
1 Nam quadam nocte, cum ad iter Apuliae consummandum tota se deliberatione dedisset, ostensa est ei per visionem domus sua militaribus apparatibus plena, quae venalium esse consueverat pannorum cumulis occupata.
2 Stupenti igitur ad eventum rei insolitum responsum est, haec omnia fore sua militumque suorum.
3 Evigilans autem, quamvis huiusmodi visionem suo proposito videret applaudere et ad illud exsequendum prosperitatis eam praesagium reputaret, subito tamen et mirabiliter circa haec eadem quae conceperat coepit tepescere,
4 ita ut ad haec explenda iam a seipso vim fieri sibimet oporteret; donec tandem, non multo post, ire in Apuliam penitus recusaret.
5 Sic novae militiae dux futurus ex hac ipsa sui mutatione perpendit, iam dictam visionem longe aliud quam crediderat importare;
6 sic armis caelestibus, quibus postmodum contra omnes tentationes viriliter utebatur, acceptis, coepit ex tunc mores pristinos ad plenum mutare.
7 Franciscus itaque iam a publicae negotiationis tumultu se subtrahens, evangelicus negotiator efficitur, et quasi bonas margaritas, donec unam pretiosam inveniat, quaerit, dum ad videndum quid Deo placentius inchoet, diversarum meditando virtutum officinas ingreditur.
8 Cumque sic in agrum dominicum meditari secedit, thesaurum illic absconditum invenit et recondit, eumque cum agro, venditis omnibus (cfr. Mat 13,44-46), comparare proponit.
4.
1 Iam novi propositi novum consiliarium quaerit: Deum, quid agat, unicum consulit, nullique mortalium quid intendat exponit.
2 Solum tamen quemdam sibi prae caeteris familiarem gaudii sui participem esse desiderans, quin potius occasionem, ut verbis aliquando laetitiam mentis exprimeret, quaerens, ipsum ad loca secretiora saepius evocabat;
3 et quidem sub aenigmate loquens, sed omnino propositi sui secreta non reserans, magnum se pretiosumque thesaurum reperisse dicebat.
4 Congratulabatur sibi vir ille non modicum, laetanter cum ipso, quotiescumque vocabatur, egrediens et de thesauro utcumque loquenti libentissime colloquens.
5 Intrabat autem crebro vir novo perfusus spiritu quamdam cryptam, socio deforis exspectante et quid intus ageret penitus ignorante;
6 ibique cum lacrimis caelestem exorabat in abscondito Patrem (cfr. Mat 6.6), ut, viam ipsius dirigens, suam ei plenius ostenderet voluntatem.
7 Sic iugiter in oratione persistens, semetipsum graviter affligebat, et donec divinitus qualiter inchoandum cognosceret, affectionum sibi vicissim succedentium importunitas ipsum quiescere non sinebat.
8 Alternabantur namque in illo gaudium pro gustati dulcedine spiritus, dolor gravissimus pro peccatis praeteriti temporis, timor non modicus de futuris, fervensque desiderium super iis quae conceperat consummandis.
5.
1 Tandem, miseratione divina plenius invocata, pro optato meruit exaudiri, caelicoque infallibiliter indicio quid ageret edoceri.
2 Tantoque deinceps perfusus est gaudio, ut, iam se continere non valens, quaedam etiam nolens in publicum verbotenus depromeret: ire quidem in Apuliam recusaret, sed grandia se facturum in propriae nationis terra promitteret.
3 Mirantibus igitur cunctis et sciscitantibus an ducere vellet uxorem, sponsam se ducturum respondit plus sapientem, plus nobilem, plus omnibus, quem umquam viderint, amabilem et decoram.
6.
1 Iam vir divino munere confirmatus pium mentis desiderium complere non distulit;
2 sed facultate se temporis offerente, laetus exsurgens confidenter se crucis signo munivit, assumptisque secum pannis venalibus pretiosis, ad vicinam, quae Fulgineum dicitur, civitatem perrexit.
3 Quibus ibidem cum equo cui insederat, venditis, onustus pecunia repedavit; cum statim in opere Dei fervens, piis illam pauperum usibus, piis aliarum necessitatum obsequiis mancipare disposuit.
4 Iam tam graviter ipsa pecunia cor, a curis liberum esse procurans, offendit, quod et eius, quam velut arenam reputabat, gravamen non sustinens, quantocius illam deponere festinavit.
5 Invenit itaque prope Assisium quamdam ecclesiam, olim in honore sancti Damiani constructam, sed iam ruinae prae nimia vetustate propinquam.
6 Cuius ipse continuo necessitatem commiserans, reverenter introivit in illam.
7 Ubi invento quodam paupere presbytero, primum illi reverentiam, manibus deosculatis, exhibuit; deinde pecuniam pro resarciendis ecclesiae parietibus obtulit.
8 Videns autem sacerdos virum, quem totaliter paulo ante saeculo deditum noverat, vehementer in facto illius obstupuit; et ab eo sibi illudi existimans, pecuniam non recepit.
9 Denique propositum suum plenius exponenti vix credens, ad ultimum ut secum morari posset instanter roganti consensit, pecuniam tamen metu parentum illius omnino recipere renuit.
10 Quam ut refutari verus ille pecuniarum contemptor aspexit, in quadam fenestra deiectam veluti pulverem vilipendit.
7.
1 Igitur pater illius, quidnam de ipso factum esset ignorans, quam plurimum sollicitus esse non destitit, donec ei tandem post longam inquisitionem innotuit, qualiter in loco praefato filius eius misere degendo delituit.
2 Turbatus itaque non mediocriter ad subitum rei eventum, convocatis amicis (cfr. Luc 15,9) et notis, sine mora cucurrit ad locum.
3 Sed novo Christi militi, adventum minasque persequentium audienti, irae locum dare (cfr. Rom 12,19) complacuit; et ne videretur a patre, cuidam caveae, quam ad hoc ante providerat, se immersit.
4 In hac ergo quasi per mensem integrum latitanti ab uno solo forsitan locum sciente clandestinum impendebatur obsequium;
5 et inde raro vix aliqua necessitate compulsus egrediens, divinam illic clementiam in ieiuniis et fletu (cfr. Ioel 2,12) non desiit implorare, ut a persequentium manibus ipsum dignaretur eripere (cfr. Ps 30,16).
6 Infusa est proinde in tenebris exoranti mira quaedam et inexperta laetitia, ex qua subito in tantam mentis animatur constantiam, ut non solum, persecutoribus spretis, in publicum prodeat, verum etiam, quia segniter latuerit, torporis et ignaviae se graviter arguat.
7 Videntes itaque noti eius virum a statu pristino penitus alteratum macieque et squalore confectum, non id supernae gratiae sed dementiae potius imputabant; et eidem miserabiliter insultantes, luto eum et lapidibus impetebant.
8 Sed vir Dei (cfr. Iudc 13,8) nulla fractus injuria, velut aure surda transibat et gratias illi, a quo desuper confortabatur, agebat.
9 Tandem rumor auribus patris insonuit, suum taliter filium comparuisse; qui, non paterno sed ferali modo festinus accurrens, coepit in illum plus caeteris omnibus insanire.
8.
1 Domi namque satis inhoneste pertractum, putans ab incepto per adversa reflectere, primo quidem contumeliis verberibusque crudeliter afficit; sed demum vinculatum in carcerem, omni miseratione subtracta, detrudit.
2 Quanto autem in Christi militem tribulationis pressura desaevit, tanto amplius validum reddit et firmum;
3 nec valet a statu rectitudinis per adversa deflecti, cui est Dominus in tribulatione refugium (cfr. Ps 31,7).
4 Accidit autem die quadam patrem eius a domo causa rei familiaris abscedere, cum mater illius factum mariti non approbans, blandis filium allocuta sermonibus, sic illum a suo attentabat proposito revocare.
5 Quod cum se non posse conspiceret materna pietate commota latenter vincula rupit, filioque soluto liberum abire permisit.
6 At ille veluti iam in tentatione probatus, solito securior est effectus, et gratias omnipotenti Domino referens, in magna animi libertate ad locum, in quo prius steterat, est reversus.
7 Quod factum ut domum rediens pater agnovit, iratus uxorem contumeliis lacessivit; nec adhuc cessans, animo post filium effrenato cucurrit.
8 Nitebatur enim ut eum saltem ab illius terrae confinio penitus elongaret, si illum a suo proposito flectere non valeret.
9 Cuius adventui se filius liber et intrepidus offerens, iam patris furiae non cedebat, ut antea fecerat; sed adhuc maiora pati pro Christo gratanter se velle clamabat.
10 Videns igitur pater inflexibilem eius constantiam, demum ad pecuniam convertitur extorquendam;
11 qua ubi vir sanctus illam proiecerat inventa pariter et sublata, iam erga filium mitius agere coepit, quia avaritiae sitis paulisper exstincta furorem simul animi temperavit.
9.
1 Post haec illum ad episcopum loci perduxit, ut ei cuncta coram illo quae habuit redderet, omnesque facultates suas in ipsius manibus resignaret.
2 At ille promptus et hilaris ad hoc ipsum, prius etiam quam postularetur, se offerens, omnia quae habuit indumenta, nec femoralibus quidem retentis, deponens, ea patri restituit;
3 sicque omnino nudus coram omnibus remanens, in mundo se exsulem designavit.
4 Episcopus vero, tantum viri fervorem admirans, nequaquam haec sine nutu divino fieri posse cognovit;
5 et ex tunc illi paternae caritatis affectu paratus assistere, inter brachia sua collectum pallio quo induebatur obtexit.
6 Iam se vir Dei nudus in cruce nudato conformat, iam perfecte consilium de omnibus renuntiandis impleverat, quem a divino contuitu iam nil terrenum, nisi solus carnis paries, separabat.
10.
1 Postquam ergo beatus Franciscus immanitatem paternae persecutionis evaserat, accidit die quadam ut ipse novae legis zelator in quodam nemore seminudus incederet, et sic Domino laudes in gallica lingua decantans, subito in latrones incideret (cfr. Luc 10,30).
2 Quibus ferali modo quisnam esset quaerentibus, nil trepidans prophetice sic respondit: “Praeco sum magni Regis! (cfr. Sl 47,3). Quid ad vos?”.
3 At illi indignantes servum Dei in foveam nivibus plenam post verbera proiecerunt, et futuro dominici gregis pastori taliter insultando dixerunt: “Iace, rustice praeco Dei!”.
4 Ipse vero, recedentibus illis nefariis, de fovea laetus exsiliit, et omnium Creatori laudes alacriore voce personuit
11.
1 Tandem qui pretiosis uti consueverat indumentis, in sola vili camisia venit ad quoddam coenobium monachorum, ubi nimirum nec agnitus nec reputatus, cum victus penuria viliter in coquina permissus est;
2 donec, viso quod nuditatem eius miserationis oculis nemo respiceret, post plures dies sola necessitate compulsus abiret.
3 Postea tamen, cum sanctitatis eius circumquaque fama crebresceret, prior loci, graviter ob curam tanti viri neglectam compunctus usque ad illum dolens pervenit et humiliter ab eo pro se suisque veniam postulavit.
4 Progressus igitur a monasterio supradicto pauperculus Iesu Christi, veniensque in civitatem cui nomen Eugubium, illuc quemdam suum, quem noverat, amicum pristinum requisivit, qui ob veterem amicitiam tunicula nuditatem illius obtexit.
12.
1 Post haec humilis sui contemptor, et iam se ab hominibus contemni contemnens, ad leprosos se transtulit.
2 Quibus devotissime serviens, et eorum humiliter ulcera lavit, saniemque detergere non abhorruit.
3 Antea tamen huiusmodi in tantum despexerat, quod non solum illos e vicino, sed et eorum domos e longinquo prospiciens, nares manibus obturare consueverat.
4 At ubi sua illum Dominus gratia visitavit, adhuc in saeculari habitu constituto quidam fortuito leprosus occurrit;
5 quo etsi solito more horreret aspecto, vim tamen sibimet faciens vicit seipsum, et constanter accedens osculatus est illum.
6 Ex hoc itaque ad sui contemptum ferventius inardescens, bella sibi ipsi continua coepit ingerere, donec desuper ei daretur perfectam de se victoriam obtinere.
7 Fecit igitur, sicut ipse postmodum testatus est, misericordiam cum leprosis, quos etiam videre non poterat, cum adhuc viveret in peccatis.
8 Alios vero pauperes et afflictos, cum adhuc saeculo deditus esset, pio semper compassionis affectu respexit, et libentissime se pro Deo petentibus misericordiae manum porrexit.
9 Exprobrans autem praeter morem quadam vice pauperi se pro Deo roganti, mox super hoc compunctus gravissime doluit;
10 et nimis arbitrabatur indignum denegare quidquam pro tanti Regis nomine postulanti.
11 Itaque ex hoc a se pro Deo pauperibus aliquid petituris statuit repulsam non facere; quod et pro posse suo sollicite studuit adimplere.
12 Quo autem post conversionem erga pauperes compassionis spiritu moveretur, etsi satis perpendi valeat ex praesenti, postmodum tamen aliquantulum plenius exprimetur.
13.
1 Verum, cum vir sanctus adhuc, quae sibi ventura forent penitus ignoraret, primam post haec, inter alia quae fecit, operam pietatis impendit ut ecclesiam Sancti Damiani, apud quam primitus moram fecerat, resarciret.
2 Quod utique opus, sicut imminentis ruinae necessitati compassus incepit, sic et in brevi, Domino cooperante (cfr. Mar 16,20), complevit.
3 Hic est ille locus celebri memoria dignus, in quo illa tantarum virtutum plenitudine praedita, pauperum videlicet Dominarum virginumque sanctarum religio, ab eodem sancto viro quasi post sextum suae conversionis annum felix exordium sumpsit;
4 quem non modicae perfectionis praerogativa laudabilem hodie Dominus per diversas Italiae partes magnifice dilatavit.
14.
1 Interea Dei servus habitum mutans, ad alium non longe ab Assisio locum migravit, ubi et quamdam ecclesiam similiter ruinosam reaedificare incipiens, donec coeptum perficeret non cessavit.
2 Post haec ad locum tertium, qui Portiuncula dicitur, haud longe a praedicta civitate se transtulit, ubi quondam ecclesia fuerat in honore gloriosissimae Genitricis Dei Mariae constructa, sed tunc desolata pariter et evulsa.
3 Cuius ruinae misertus, sed et devotione quam in Beata Virgine specialiter habebat inductus, ibidem assiduus morabatur, donec annus conversionis suae tertius, reparata iam dicta ecclesia, volvebatur.
4 Non hoc arbitror absque dignioris rei mysterio gestum, quod videlicet iste sanctus tres ecclesias supradictas erexit;
5 at illud nimirum nutu Dei praevio per hoc existimo figuratum, quod et ipse vir simplex mirabiliter adimplevit, qui tres celebres Ordines, de quibus suo loco vel breviter tangendum est, inchoans, ipsos ad perfectionis statum vita verboque provexit.