34.
1 Ardentissimo martyrii desiderio fervens, beatus Franciscus sexto conversionis suae anno ad partes Syriae voluit proficisci, ut ibidem Saracenis annuntiaret Evangelium Iesu Christi.
2 Igitur ad eundum quidem in Syriam iter arripuit; sed, ventis contrariis flantibus, in Sclavoniae partes navis, in que ducebatur, applicuit.
3 Audiens autem a nautis eo anno navem illam in Syriam transire non posse, voto suo fraudatus in aliam, quae Anconam tendebat, a nautis expensarum defectum timentibus vix permissus intravit; in qua et Dominus per eum mirabilium suorum memoriam fecit (cfr. Ps 110,4).
4 Gravi namque et diutina maris tempestate suborta, iam demum post longos labores ipsis nautis cibaria deerant, dum, cui prius introitum navis defectus victualium timore negaverant, illius tunc subsidio mortis evasere iacturam.
5 Nam quaedam, etsi non tanta ut multis quoquo modo sufficerent, beatus Franciscus, Domino sibi providente, latenter intulerat;
6 quae tunc ad ipsius merita tantum sumpsere divinitus incrementum, ut abundanter usque ad portum Anconae necessitatibus omnium subvenirent, quamvis plures adhuc dies itineris superessent.
7 Quod nautae videntes, immensas agebant omnium Salvatoris clementiae gratias, qui de mortis eos per famulum suum Franciscum periculo liberarat.
35.
1 Ut autem vir sanctus in terram a mari descendit, divini rursum verbi semina iacere coepit, fructumque ex illis de sequentibus ipsum pluribus viris idoneis recollegit.
2 Verum adhuc in ipso martyrii fervor non tepuit, quin ad fidem Christi Miramamolino suisque complicibus praedicandam versus Marrochium non multo post iter arripiens, tanto ad hoc aliquoties impetu festinaret, ut etiam peregrinationis suae comitem, prae spiritus ebrietate solus praecurrendo, desereret.
3 Sed cum iam usque in Hispaniam ferventissime processisset, Domino ad aliorum multorum salutem aliud ordinante eique per gravissimas corporis aegritudines occursante, rursus in Italiam redit.
36.
1 Veniensque, aliquantulam apud Sanctam Mariam de Portiuncula moram fecit.
2 Eo quoque tempore quosdam litteratos ad Ordinem nobilesque recepit, quibus discretione praecipua, que in alios mirabiliter ipse pollebat, curam digne et decenter adhibuit.
3 Porro vir sanctus, quamvis suum cogeretur vel invitus protelare propositum, tamen a coepto martyrii fervore non destitit, donec tandem tertiodecimo conversionis suae anno ad partes Syriae transmeavit.
4 Et licet quotidiana tunc inter christianos et infideles praelia gererentur, ipse tamen in Domino confisus (cfr. Phip 2,24) adire Soldanum nec cum evidenti periculo verebatur.
5 Unde et multis gravibusque verberibus et iniuriis, antequam perveniret, affectus, tandem ipsius Soldani conspectu personaliter est potitus.
6 Sed narratui longum foret, in quanta mentis constantia coram illo perstiterit, quantaque facundia fidei christianae oblatrantium verba retuderit.
7 Soldanus vero cum ingenti illum honore suscepit, pluraque sibi et pretiosa valde donaria protulit.
8 Quae sancto Dei veluti quasdam immunditias vilipendente, ipse Soldanus tamquam de viro cunctis dissimili magis obstupuit, et illi eo diligentius verbis intendit.
9 Sed nimirum in his omnibus suum vir beatus desiderium non implevit (cfr. Ps 126,5);
10 cui mirabilius in singularis gratiae praerogativam gerenda suorum Dominus insignia stigmatum reservavit.