1 Quodam tempore in primordio, scilicet tempore quo beatus Franciscus cepit habere fratres, manebat cum illis apud Rigum Tortum.
2 Dum quadam nocte, circa medium, omnes quiescerent in lectulis suis, exclamavit unus ex fratribus dicens: “Morior, morior!”.
3 Et stupefacti fratres et territi omnes evigilaverunt.
4 Exurgens beatus Franciscus dixit: “Surgite, fratres, et accendite lumen”.
5 Et accenso lumine dixit beatus Franciscus: “Quis est ille qui dixit: morior?”.
6 Ille autem frater dixit: “Ego sum”.
7 Et dixit ad eum beatus Franciscus: “Quid habes, frater? Quomodo morieris?”.
8 At ille: “Morior fame”.
9 Beatus Franciscus, sicut homo plenus caritate et discretione, ut non verecundaretur frater ille solus comedere, statim fecit apponi mensam, et comederunt omnes pariter cum illo.
10 Nam noviter ille et alii conversi erant ad Dominum, et ultra modum affligebant corpora sua.
11 Et post comestionem dixit beatus Franciscus ceteris fratribus: “Fratres mei, ita dico vobis quod unusquisque consideret naturam suam;
12 quia, licet aliquis ex vobis sustentari valeat pauciori cibo quem alius, nolo tamen quod habundantiori cibo indigens illum in hoc imitari nitatur; sed naturam suam considerans, exhibeat corpori suo necessitatem suam.
13 Sicut enim a superfluitate comestionis, que obest corpori et anime tenemur nobis cavere, ita a nimia abstinentia, immo magis, quoniam Dominus misericordiam vult et non sacrificium (cfr. Os 6,6; Mat 9,13; 12,7)”.
14 Et ait: “Carissimi fratres, hoc quod feci, videlicet quod caritate fratris nostri cum ipso pariter comedimus, [ut non] verecundaretur solus comedere, magna necessitas et caritas compulit me facere.
15 Sed dico vobis quod de cetero nolo ita facere, quia non esset religiosum neque honestum.
16 Sed volo et precipio vobis, ut quilibet secundum nostram paupertatem suo corpori satisfaciat, sicut ei necesse fuerit”.