1 Beatus Franciscus a tempore sue conversionis usque ad diem mortis semper sollicitus fuit tempore sanitatis et infirmitatis cognoscere et sequi voluntatem Domini (cfr. Rom 12,2).
2 Quadam die dixit quidam frater beato Francisco: “Pater, vita et conversatio tua extitit et est lumen et speculum non solum fratribus tuis, sed universali Ecclesie Dei, et illud idem erit mors tua;
3 quoniam, licet fratribus tuis et quamplurimis aliis, tua mors sit dolor et tristitia magna, tibi tamen erit consolatio maxima et gaudium infinitum,
4 quia transibis de multo labore ad maximam requiem, de multis doloribus et temptationibus ad gaudium infinitum, de magna paupertate tua, quam semper dilexisti et portasti voluntarie ab initio conversionis tue usque ad diem mortis, ad maximas et veras et infinitas divitias, de morte temporali ad vitam sempiternam,
5 ubi videbis semper Dominum Deum tuum facie ad faciem (cfr. Gen 32,30; 1Cor 13,12), quem tanto fervore, desiderio et amore in hoc seculo contemplatus es”.
6 Et hiis dictis dixit ei manifeste: “Pater, scias in veritate quod, nisi de celo Dominus suam medicinam mitteret corpori tuo, tua infirmitas est incurabilis, et parum vivere debes, sicut et medici iam dixerunt.
7 Hoc autem dixi ad confortandum spiritum tuum, ut gauderes semper in Domino interius et exterius, maxime ut fratres tui et alii, qui veniunt ad te visitandum, inveniant te gaudentem in Domino (cfr. Phip 4,4),
8 quoniam sciunt et credunt te cito mori, ut ipsis hoc videntibus et aliis qui audierint, post mortem tuam, sit in memoriale tua mors, quomodo omnibus extitit vita et conversatio tua”.
9 Beatus Franciscus, licet infirmitatibus esset plurimum pregravatus, cum magno fervore spiritus et letitia utriusque hominis laudavit Dominum dixitque illi:
10 “Ergo si cito debeo mori, vocate michi fratrem Angelum et fratrem Leonem, ut cantent michi de sorore morte”.
11 Iverunt fratres illi coram ipso et cum multis lacrimis cantaverunt Canticum fratris Solis et aliarum creaturarum Domini, et quod fecit ipse sanctus in infirmitate sua ad laudem Domini et ad consolationem anime sue et aliorum,
12 in quo cantu ante versum ultimum posuit versum de sorore morte, videlicet:
13 Laudato sie mio Segnore, per sora nostra morte corporale, dalla quale nullomo vivente po scampare. 14 Guai ad quilli ke morirà neli peccati mortali.
15 Biati quilli ke troverà neli toi sanctissime volontade ke lla morte second[a] noli farà male.