1 [Quodam tempore, prope capitulum quod tunc debebat fieri, quod et illis temporibus omni anno fiebat apud Sanctam Mariam de Portiuncula,
2 considerans populus Assisii quod fratres essent gratia Domini iam multiplicati, et cotidie multiplicabantur,
3 et quod, maxime cum convenirent ibi omnes ad capitulum, non haberent nisi quandam pauperculam et parvam casinam coopertam de palea, et parietes erant constructi ex vigminibus et luto, sicut fratres fecerant primo quando veneram illuc ad manendum,
4 habito concilio generali, in paucis diebus cum festinatione et magna devotione fecerunt ibi magnam domum ex lapidibus et calce muratam, sine consensu beati Francisci et ipso absente.
5 Cumque reverteretur beatus Franciscus de quadam provincia et veniret ad capitulum et vidisset illam domum constructam ibi, miratus est inde.
6 Et considerans quod, occasione illius domus, fratres in locis, [in] quibus morabantur et erant moraturi, hedificarent vel facerent hedificari magnas domos,
7 et maxime quia volebat quod semper ille locus esset forma et exemplum omnium locorum fratrum, antequam finiretur capitulum, surrexit quadam die et ascendit super tectum (cfr. Luc 5,19) illius domus et precepit fratribus ut ascenderent,
8 et cepit una cum fratribus proicere in terram lastas ex quibus erat cooperta, volens destruere domum.
9 Videntes quidam milites Assisii et alii, qui erant ibi pro communitate eiusdem civitatis ad custodiendum illum [locum] pro secularibus et forensibus, qui erant extra locum in maxima quantitate ex omni parte congregati ad videndum capitulum fratrum, quod beatus Franciscus et alii fratres volebant dissipare domum illam, statim iverunt ad ipsos;
10 qui dixerunt beato Francisco: “[Frater], ista domus est communitatis Assisii, et nos sumus hic pro ipsa communitate; unde dicimus tibi quod non destruas domum nostram”.
11 Dixit beatus Franciscus: “Ergo si vestra est domus, nolo tangere illam”.
12 Et statim descendit de ea et alii fratres qui cum ipso erant descenderunt.
13 Quapropter populus civitatis Assisii per longum tempus omni anno constituit ut, quicumque esset illorum potestas teneretur, ipsam facere cooperiri et reparari, si esset necesse.