1 Quodam tempore ibat predicando beatus Franciscus per provinciam Marchie.
2 Accidit autem ut quadam die, dum cuiusdam castri populo predicasset, quidam homo venit ad ipsum dicens illi: “Frater, volo dimittere seculum et intrare Religionem tuam”.
3 Dixit ad eum beatus Eranciscus: “Frater, si vis intrare Religionem fratrum, oportet te primo omnia tua secundum perfectionem sancti Evangelii pauperibus erogare et postea tuam voluntatem in omnibus abnegare”.
4 Quibus auditis, ivit cum festinatione et ductus amore carnali, non spirituali, omnia sua suis consanguineis erogavit.
5 Et reversus est ad beatum Franciscum dicens illi: “Frater, ecce me de omnibus meis expropriavi”.
6 Dixit ad eum beatus Franciscus: “Quomodo fecisti?”.
7 Cui dixit ille: “Frater, omnia mea quibusdam meis consanguineis, quibus necessaria erant, erogavi”.
8 Beatus Franciscus statim cognoscens per Spiritum Sanctum quod homo carnalis erat, dixit ad eum: “Vade viam tuam, frater musca, quoniam tua erogasti consanguineis et vis vivere de helemosinis inter fratres”.
9 Ille vero statim ivit viam suam, nolens aliis pauperibus sua erogare.