1 Cum cepisset beatus Franciscus habere fratres, tantum letabatur de conversione illorum, et quod Dominus sibi dedit societatem bonam, in tantum diligebat eos et venerabatur quod non dicebat eis ut irent pro helemosina et maxime quia videbatur ei quod verecundarentur ire;
2 sed parcens illorum verecundie, ipse cotidie solus ibat pro helemosina.
3 Ex hoc nimis fatigabatur corpus suum, maxime cum fuisset homo delicatus in seculo et debilis secundum naturam et propter nimiam abstinentiam et afflictionem quem sustinuerat et ab illo die quo exivit de seculo esset debilior.
4 Unde considerans quod tantum laborem non poterat tolerare, et quia ad hoc vocati erant, licet verecundarentur, et non plene cognoscerent, nec erant tantum discreti adhuc ut dicerent ei: “Nos volumus ire pro helemosina “, dixit eis: 5 “Carissimi fratres et filioli mei, nolite verecundari ire pro helemosina, quia Dominns pro nobis se fecit (cfr. 2Cor 8,9) pauperem in hoc mundo;
6 quapropter exemplo suo elegimus viam verissime paupertatis et eius sanctissime matris.
7 Hec est hereditas nostra quam nobis acquisivit et reliquit Dominus Iesus Christus et omnibus qui suo exemplo in sancta paupertate vivere volunt”.
8 Et ait illis: “In veritate dico vobis quod multi ex nobilioribus et sapientioribus huius seculi venient ad istam congregationem et pro magno honore habebunt ire pro helemosina.
9 Ite igitur confidenter et animo gaudenti pro helemosina cum benedictione Domini Dei. 10 Et magis libere et animo gaudenti ire debetis, quam ille qui de una nummata offerret centum denarios, quoniam offeretis illis amorem Dei, a quibus petieritis helemosinam,
11 dicentes: Amore Domini Dei facite nobis helemosinas, cuius comparatione nichil est terra vel celum”.
12 Et quia pauci adhuc erant, non poterat illos binos mittere (cfr. Luc 10,1), sed unumquemque separatim misit per illa castella et villas. 13 Et factum est dum redirent, unusquisque ostendebat beato Francisco helemosinas, quas acquisiverat, dicens unus alteri: “Ego maiorem helemosinam te acquisivi”.
14 Et gavisus est inde beatus Franciscus cernens illos ita hilares et iucundos.
15 Et exinde unusquisque libentius petebat licentiam eundi pro helemosina.